1. Alibi: CORONAEUS. 2. Addit alius: _si_.

OCTAVIUS: At magister sententiarum hanc Augustini sententiam sic 275

refutans: Quis, inquit, hoc explicare potest? Nam si ingenitus est,

spiritus erit sine principio, ac duo principia futura sunt; si genitus,

erunt duo filii et inter se fratres; si ex filio genitus, jam nepos ex

filio patri futurus est.

FRIDERICUS: Ut ergo ambiguitas illa dilueretur, Latini commodius ab

utroque spiritum producere tradunt.

TORALBA: Processio illa spiritus a filio, qui patrem habet autorem et

generis principem, valde dissimilis est et inaequalis ei quae a patre,

qui nullum habet auctorem. Sed cur potius processio spiritus quam

generatio1, aut cur potius generatio filii, quam processio, cum trium

sit una et eadem essentia? Profecto consimiles sunt illae Scoti2

argutiae, cum patrem et filium scribit unum spiratorem, non tamen unum

spirantem, sed duos spirantes.

1. Desunt alibi quatuor haec antecedentia verba. 2. Libr. I.

sententiar. dist. 12.

CORONAEUS: Ad haec utcunque1 intelligenda patefacit aditum Hilarius,

cum trinitatem soli, radio, luci comparavit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 508 / 680 题