OCTAVIUS: Si non est confusa utraque natura unione hypostatica in
Christo, non debuit cultus confundi, ut cum creatore creatura
misceretur ac simul coleretur, cum sacrilegio proximum sit, putare
patrem et filium singularem Deum esse, ut inquit Hilarius, in patre et
filio duos credere impium, ac tertium nihil est.
FRIDERICUS: Si quis est, qui subtilius ista exquirat, nec tamen penitus
intelligat, cogitet ea, etiamsi1 certissimis demonstrationibus
nitantur, saepius tamen percipi non posse. Ἀντίχθονας2 esse omnes
theologi et 274 philosophi praeter Augustinum et Lactantium
confitentur, idque tum perspicua minimaque dubia demonstratione, tum
etiam experientia diuturna exploratissimum, nemo tamen id cogitatione
persequi potest, ut Moses Rambam3 acutissimus philosophus confitetur,
ut mirum videri non debeat, si Lactantius et Augustinus astrologos ut
imperitos et insanos irriserint, qui ista crederent. Quin etiam
Augustini autoritate adacti4 plerique theologi haereticos esse
judicarunt, qui ἀντίχθονας esse arbitrarentur. Inter quos quidem
Vigilius quidam episcopus Salisburgensis a pontifice maximo quasi
haereticus damnatus est, quod ita sentiret A.C. 7455. Quanto minus
igitur divinae naturae unionem cum humana percipiemus. Itaque Hilarius
ipse, eloquentia atque eruditione clarissimus: Extra sermonem est,
inquit6, quod exigitur, extra sensum non enunciatur, non attingitur,
non tenetur. Idem paulo post7: Mihi in sensu labes est, in
intelligentia stupor, in sermone silentium. Idem, Deum ex uno, non
portione, non sectione, non diminutione, non derivatione, non
protensione, sed incomprehensibili modo esse. Quid Justinus Martyr?
Unitas in trinitate et trinitas in unitate nascitur8, id quomodo sit9,
nec alios scrutari velim, nec ipse mihi satisfacere possum, cum arcanos
sermones sordida lingua enunciare nefas existimem. Si igitur tantos ac
tales viros piget, rem omnium sacratissimam vel primoribus attingere
digitis, quid nobis faciendum putemus?10
1. Alii: _etiam quae ... nituntur_. 2. Alii: _Antichtonas_. 3. In ep.
contra astrologos. 4. Alius: _adducti_. 5. Aventinus annal. l. III. 6.
Libro I. de trin. 7. Libro VI. cod. 8. Alibi: _nescitur_. 9. Alius:
_fiat_. 10. Alius: _putamus_.
OCTAVIUS: Non scio atque haud miror1, an major obscuritas sit de
spiritu sancto, quem Athanasius2 et Chrysostomus3 a patre et filio
procedere scripserunt, cum tamen in conciliis Graecis anathematis poena
sit ei, qui hoc crediderit. Et quidem Damascenus: Spiritum sanctum
inquit, a patre procedere, in filio quiescere dicimus. Quam opinionem
cum inter discrepantium varietatem Johannes agnomento Scotus conciliare
nequiret: Quis, inquit, Damascenum, Basilium, Gregorium Nazianzenum,
Gregorium theologum, Justinum Martyrem, Cyrillum haereseos damnaret?
Quis etiam Hieronymum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium, Latinos omnes
erroris coargueret? Alterutros tamen aut etiam utrosque insigniter labi
ac decipi necesse est.
1. Alius: _Non miror atque haud scio_. 2. In symb. 3. In epistolam ad
Corinth. cp. 12.
FRIDERICUS1: Ecclesia occidentalis catholica, symbolum Athanasii
secuta, spiritum sanctum ab utroque prodire confitetur. Quia nec
genitus est, inquit Augustinus, nec ingenitus, nec sint duo filii, si
genitus, aut duo patres, si ingenitus, et consequenter duo principia2,
duo sunt innascibiles, ut eorum verbis utamur.