TORALBA: Nullo modo rei propositae congruit illa comparatio, cum radius
et lux ipsa sunt accidentia, sol vero corpus, substantia constans, at
illi ὁμοουσίους ajunt tres personas. Praeterea Deo nihil accedere aut
decedere potest. Denique si gigni, sive procedere, sive derivari filium
et spiritum sanctum a patre dicamus, infinitum ab infinito manare
confitendum erit, quae absurditas est omnium maxima1. Cum enim
quaeritur, cur Deus Deum facere non possit, nihil aliud responderi
potest, quam infinitum ab infinito decerpi non posse. Itaque laudatur
Anselmus, qui rogatus a discipulo, cur hominem impeccabilem Deus non
fecisset: Quoniam, inquit, Deum facere non potuit2. Ex quo sequitur,
absurdum esse illud enunciatum: „Deus factus est homo“, quia Deus in
hominem mutaretur et homo in Deum, utrobique enim est actio et passio.
Jam vero inexplicabilis est talium enunciatorum complexio, deitas sive
aeternitas est ingenita quatenus pater, genita vero quatenus filius,
nec genita nec ingenita quatenus spiritus sanctus, quae de una et eadem
essentia nullo modo dici potest.