TORALBA: Valeat illud quidem inter Christianos, sed prospiciendum est,
quid philosophis, quid paganis, quid Epicuraeis, qui fidem infusam aut
evangelium respuunt, responderi possit, ne illis idem objiciatur, quod
olim Julianus imperator Galilaeis, eos scilicet ad omnia argumenta
physica, demonstrationes nihil aliud in ore habuisse praeterquam illud:
πιστεύσον. Praestabilius est igitur, cum philosophis, quid ratio
possit, experiri, quam vadimonium deseruisse videri. Nam si essentia
sive ὀυσία illa, quae pater est, filius sit: idem sibi pater est et
filius, idem genitus et ingenitus.
FRIDERICUS: Unus est ingenitus pater, unus filius ab aeterno tempore
genitus.
TORALBA: Si non est idem genitum et ingenitum, diversa est patris et
filii substantia.
FRIDERICUS: Essentia unum et idem, non hypostasi.
OCTAVIUS: Cur ergo in concilio Toletano decretum est, solum verbum
carnem factum, solum hominem induisse? Nam ex eo sequitur, paternam
essentiam non eandem esse cum essentia filii.
FRIDERICUS: Illud admonendi sumus, aliam esse hypostasin ab essentia,
quae ab imperitis confusa densissimam hac in disputatione caliginem
pepererunt.
TORALBA, Si pater genuit Deum, aut se Deum genuit aut alium Denm,
tertium nihil est. At nulla res seipsam gignit, nec sui ipsius causa
esse potest. Ac tametsi Platonici saepius usurpant illa de Deo:
αὐτόγονος, αὐτοτελὴς, αὐτογενὴς, αὐτοφυὴς, nihil tamen aliud
significatur, quam Deum aeternum sua scilicet potentia, natura,
majestate, beatitate contentum, nihil alienis opibus egere. Non autem
putandum est, quicquam a se ipso gigni. Ob id enim Plutarchus Deum
antiquissimum esse scribit, quia sit ingenitus, πρεσβύτατον θεὸν εἶναι,
ἀγέννετον γάρ. Ex quo sequitur, aeternum id esse non posse, quod
genitum sit. Et quidem Hilarius scribit1, id quod nascitur, non fuisse
antequam nasceretur.