1. Libr. 12 de trinitate.

271 CURTIUS: Igitur argumento a contrariis sequitur, id semper fuisse,

quod ab aeterno tempore genitum est, ut de filio credimus.

TORALBA: Si quid seipsum genuisset aut fecisset, id quod gigneretur et

quod gigneret, imperfectum esset, quoniam oporteret totum non esse, ut

gigneretur a seipso. Si enim esset, non fieret, quia jam esset; si non

existeret, non gigneret, quia non esset. Igitur Deus de se ipso non

genuit filium seipsum. Quo fit, ut alius sit a patre, non relatione

personarum, sed tota substantiae ratione. Quod Christus aperte his

verbis comprobans: _Alius est_, inquit, _qui me misit pater._1 Quod de

homine dici non potest, qui nondum erat homo, quum mitteretur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 494 / 680 题