1. Alibi: _una_. 2. Additur alibi: _se_. 3. Alius: _coëat_.

SALOMO: Certe Moses Rambam graviore blasphemia putat obligari, qui Deo

corporeum quiddam inesse arbitratur, quam qui colit idola.

FRIDERICUS: Cur nobis theologos thalmudistas, christianae religionis

eversores, opponis, qui Christo deitatem, Deo rationem, memoriam,

veritatem, quas cum homine quodammodo communes habet, modis omnibus

eripere conantur?

CURTIUS: Salomonis et Toralbae hunc video scopum esse, ut Dei naturam

ac trinitatis arcana rationibus et argumentis assequantur, fide opus

270 est: ad ea, quae sola fide nituntur, si rationem aut

demonstrationem adhibeas, nihilo plus efficies, quam si cum ratione

insanire velis. Itaque Plato1, vir divinus, cum de Deo quicquam

scribere metueret, quod ab ejus majestate esset alienum, credi jubet

iis, quae a majoribus prodita fuerant, sine ulla demonstratione. Quod

etiam Aristoteles affirmat his verbis: προςήκει ἐμπειρῶν καὶ

πρεσβυτέρων ἢ φρονίμων τοῖς ἀναποδείκτοις2 φάσεσι καὶ δόξαις οὐχ ἥττον

τῶν ἀποδείξεων. Quare nec probare possum Eusebii, Galatini, Augustini,

Eugubini scripta, e quibus Mornaeus demonstratioues evangelicas promere

conatur. Non enim prospexerunt, scientiam et fidem, quam infusam

appellant, simul stare non3 posse.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 492 / 680 题