CURTIUS: Argumenta, quae a negantibus ducuntur, fere sunt captiosa, non
dixit: est trinus, ergo non est trinus, nihil ex eo sequitur.
TORALBA: Nulla videtur argumenti fallacia, cum1 altero posito alterum
excludi sit necesse est. Nam qui dicit _Unum_, excludit _trinum_,
alioquin contraria simul vera sunt, unius et ejusdem ratione2, scilicet
Deus unus est, Deus non est unus. Illud ab3 omnibus theologis
christianis usitatum est, Deum efficere non posse, ut contraria eadem4
ratione simul vera sint, non quod ulla sit impotentia Dei, sed quod
subjectum incapax sit affirmationis simul et negationis. Nec illud
Plato voluisse videtur 269 in Parmenide, ubi de Ente et Uno
copiosissime disserit, quam ut doceat, unum illud naturae principium
simplicissimum esse, nec praeter unitatem quicquam admittere posse.
Xenophanes item et Melissus, qui libros etiam de Ente et Uno
scripserunt, nihil aliud voluerunt, quam rerum omnium principium
unitatem simplicissimam esse. Eadem Pythagoreorum vox est. Finis,
inquit Jamblichus, totius contemplationis est, attollere mentem a
multitudine ad unitatem: τέλος πάσης θεωρίας, τοῦ ἕνος θεορητικὸν
ἀνάγειν ἑαυτὸν ἀπὸ πληθοῦς ἐς τὸ ἕν. Itaque Academici cum Dei proprium
nomen inquirunt, appellant τὸ ἓν, τὸ ἀγαθὸν, τὸ ἀλήθες, τὸ ἁπλοῦν, i.e.
unum, bonum, verum, simplex, quem Proelus vocat ἓν θείων ἐνάδων
ὑποστατικόν, unum divinarum unitatum fundamentum.
1. Alibi: _cur_. 2. Alibi: _rationis_. 3. Alius: _autem_. 4. Alibi:
_ejusdem_.
CORONAEUS: Nullam video in his enunciatis contradictionem: Deus est
unus, Deus non est unus; quia non ratione ejusdem, primum enim ratione
essentiae, alterum ratione personarum. Nec vero in ipsa ratione
personarum aliud est trinitas, quam unitas, omnipotens, non divisa, non
composita, non numerabilis, sed suapte natura simplicissima. Etiam si
essentiae ratione unus est, ratione personarum trinus.
TORALBA: Igitur duas ὑποστάσεις subesse necesse est, quoniam de uno et
eodem subjecto dici non potest creator et creatura, mortale et
immortale, sempiternum et fluxum, stabile et caducum, genitum et
ingenitum. Oportet enim motum, nexum, qualitatem, quantitatem, corpus
denique Deo aeterno copulari.
FRIDERICUS: Non fit unio corporis humani cum natura divina, sed naturae
divinae cum mente humana.
TORALBA: At fieri non potest, ut quae uni1 tertio uniuntur, inter se
uniantur, et quae una sunt, eadem inter se sunt eadem, ex2 ipsis
philosophiae principiis et decretis. Igitur si divina mens humanae
menti unitur, et humana meus corpori, divinae mentis et corporis eandem
unionem fore necesse est. Hoc absurdum, illud igitur quanquam fleri
nullo modo potest, ut mens humana cum aeterno Deo eat3 in unum, cui nec
mens humana est ὁμοούσιος, ac ne ὁμοιούσιος quidem, nec infinita,
quanto minus divinam naturam humano corpori misceri putabimus.