TORALBA: Non capio, quaenam unio creatoris cum creatura fieri possit,
cum Dei natura simplex et incorporea sit, non multa nec multiplex nec
mutabilis. Quid si multiplex non sit, quomodo triplex erit? Nam
quicquid cadit in naturam, scindi necesse est. Aut enim, inquit
Evagrius, natura patris, filii et spiritus sancti simplex est aut
composita; non hoc, illud igitur. Si simplex, numen etiam expers est.
CORONAEUS: Nemo Deum triplicem esse putat, trinum quidem in unitate et
unum in trinitate fatemur, triplicem aut duplicem negamus.
TORALBA: Si trinitas est in divinitate, pluralitas est in deitate,
numeralis enim distinctio, non essentialis, quia posito binario, non
sequitur ternarius. Quare distinctio numeralis, cum ab unitate
receditur, efficit deitatis divisionem, et compositio numerosa
corrumpit simplicitatem deitatis. Illud etiam absurdius sequitur, quod
Dei potestas, quae est infinita, solvitur ac debilitatur numerali
divisione. Nam vis ac potestas cujusque rei eo major est, quo magis
unita in sese, et eo debilior, quo longius ab illa unione simplicissima
discedit. Quare cum sola unitas sit omnipotens, nec quicquam
simpliciter aut absolute unum sit praeter Deum, sequitur trinitatem non
esse omnipotentem.
CURTIUS: Numerus non refertur ad essentiam, sed ad hypostasin
personarum, nec dividitur essentia divina propter hypostaseos personae
cujusque divisionem.
SALOMO: Si Deus trinus esset, cur Moses coacta populi concione
orationem sic auspicatur: _Audi Israël, Deus noster Deus unus est!_1
Cur in re tanti ponderis et momenti omisisset epitheton illud tam
necessarium _trinus et unus_? At ne quis dubitaret, ut prospiciebat
futurum, litteras grandiores in extremo primi ac postremi verbi
apposuit, contra scribendi usum, hoc enim unde nisi ut planum faceret
omnibus, nec infinitos esse Deos, nec plures uno esse posse, in quem
nullus numerus cadat.