1. Dionys. epist. 7.

TORALBA: Omissa temporum ac scriptorum controversia rationibus

perspicuis inquiramus, Christus Deus sit necne? Nam si generis humani

auctor est et servator, profecto Deum esse oportet. Si Deus non est, ne

hominum quidem servator esse potest.

CURTIUS: Necessarium profecto argumentum, quo argute refelluntur 266

Ariani, qui si quem generis humani servatorem confitebantur, eundem

tamen Deum esse negabant.

SALOMO: Nihil saepius in sacris litteris admonemur, quam ab unius

aeterni Dei potentia salutem pendere omnium1: _Ego Deus aeternus et

praeter me non est alius._ Item: _Redemtor noster Jehovah, Zebaoth

nomen ejus._ Item: _Ego Deus aeternus solus salvator, qui solus mortem

inferre et a morte solus eripere possum, nec alius est a me._ Item:

_Ego Deus aeternus, qui deleo iniquitates tuas propter me._ Non dixit:

propter Jesum filium, supplicio afficiendum, aut: propter Messiam

futurum, illud autem ineffabile et sacratissimum numen יהוה aeternus

nulli creaturae communicabile esse, utriusque religionis theologi

confitentur. Si ergo servatoris dignitas ei congruit,2 cui nomen illud

sanctissimum divina lege tributum est, quonam modo illud mortali3

creaturae conveniret?

1. Jesaiae 30 et 42. Jerem. 43. 45. 47. 31. 32. Genes. 16. Exod. 6. 20.

29. Psalm. 7. 49. Ezech. 32. 2. Rabbi Moses 1. 2. Calvinus c. 1.

harmon. in Psalm. 83. 3. Alibi: _divinae_.

FRIDERICUS: At illud ipsum nomen Jesus seu Jehovah1 servatorem

significat, eique maxime datum est, quia genus humanum servaturus

esset, itaque Paulus non obscure aut ambigue scripsit, uni Christo

inditum esse nomen Jesu2, quo audito3 omne genu flectatur coelestium,

terrestrium ac infernorum. Item:4 _Non est aliud sub coelo nomen datum

hominibus, in quo oporteat servari._ Item tanto praestantior angelis,

quanto excellentius est nomen adeptus.

1. Jehosua. 2. Luc. 1. 2. Phil. 2, 10. 3. Alibi: _edito_. 4. Acta 4,

12. Hebr. 1, 4.

SALOMO: At quid ista? Cum nomen Jesu et Jehovah1 vulgaria sint ac

communia, nusquam tamen ineffabile nomen יהוה? Itaque argutus quidam

theologus2 christianos veteres magistros jure coarguit, quod illa

verba: _Non est aliud nomen sub coelo_ etc., sic interpretantur, ut

servandi majestas inter creaturas soli Christo conveniret: _Quoniam_,

inquit, _homines in coelum conscendere nequeunt._ Quae reprehensio

probabilis est, nec tamen reprehensioni congruit solutio, sed quia

incongruum est existimare, vim et praestantiam generis humani ulli

creaturae communicari posse, cum soli Deo tantum conveniat. Petrus

autem in concione populi Christum a Deo factum praedicavit3. Clemens

etiam, proximus Petri successor in eodem pontificatu, de quo Paulus

ipse laudabile testimonium tulit, librum promulgavit, qui ἀναγνωρίσμος

inscribitur, ubi Jesum creatum fuisse scribit, Eunomium secutus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 485 / 680 题