1. Matth. 17, 1 seqq. 2. Alius: _240_; alius: _210_.

SALOMO: Ut apotheosin Thaboritanam illam, non satis dignam quae refelli

mereatur, omittam, graviter peccatur in historiam ab illis solaris

deliquii inventoribus; annus enim 4. Olymp. 2201, quem Phlego notavit,

penultimus est Neronis, Silio Nerva et Julio Attico consulibus, 32

circiter annos post Christi supplicium, ut ex ipsis Romanorum fastis et

Olympiadum circulis, quae M. Varro, Dionysius Halicarnasseus,

Cuspianus, Sigonius, Onuphrius, Mercator, Funccius summa cura ac

diligentia sic conjunxerunt, ut neminem dubitare patiantur. Hanc autem

Phlegonis eclipsin, quae post annos 322 contigit, cum Christus mortuus

est, ordinariam ac naturalem in synodo solis ac lunae, non in objectu,

quod isti volunt, secuta est, clades illustrium senatorum, quos Nero

interfici jussit, Thraseam, Senecam, Pisonem, caeteros et parricidia

matris et utriusque uxoris, paulo post civilia bella ac tres eodem anno

imperatores Romanorum3. Illud etiam ad errorem istorum convincendum

accedit, quod solem in piscium sidere tunc fuisse tradunt, id quod

fieri nullo modo potuit, cum paschalis victima nunquam immolaretur,

nisi luna 14. mensis Nisan, quo sol sidus arietis subire solet4.

1. Alius: _200_; alius: _210_. 2. Alius: _35_. 3. Alius: _ac trium

eodem anno imperatorum Romanorum_. 4. Exod. 12, 6 sqq.

CURTIUS: Cur igitur Dionysius Areopagita ad Polycarpum scribens

Apollophanem sophistam coarguit his verbis1: _Nescio_, inquit, _quo

spiritu afflatus ad divinationem prorupisti, Apollophanes, quod una

mecum aspiciens eclipsin solis, contra naturae ordinem, tempore Christi

patientis, conversus ad me dixisti: hae praclarae sunt vicissitudines

rerum divinarum!_

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 484 / 680 题