1. Jehosua. 2. Calvinus in c. 14. 12 Actorum. 3. Actorum 4, 10 sqq.

CURTIUS: Jesum etiam1 creaturam fuisse fatemur, quatenus corpore ac

mente constat, conceptum in utero virginis, genitum, educatum, mortuum,

267 sepultum, neque quatenus est creatura servator dicitur, sed

quatenus creator. Tametsi ad pariendam hominibus salutem humano corpore

usus est. Ac tametsi Deus simul et homo sit, non tamen divina essentia

cum humana mente confusa est, neque alteri naturae altera concreta aut

mista2, sed quodammodo utraque utrique copulata sub unam et eandem

Christi hypostasin.

1. Alibi: _quoque_. 2. Alius addit: _nec tamen omnino altera divulsa_.

Alibi pro mista legitur: _infinita_; pro _divulsa_ alibi: _dimista_.

SENAMUS: Dubitavi saepe, quid esset, quam ob rem Petri Lombardi aetate

verum erat hoc enunciatum1: Deus assumsit humanam naturam ut

indumentum; nihilominus tamen falsum et haereticum postea esse coepit,

quia indumentum corpori non copulatur, at humanam naturam divinae

copulari credunt.

1. Scotus l. III. dist. dicit, hoc enunciatum haereticum esse coepisse

post Lombardi aetatem.

TORALBA: Nulla dualitas, inquit Dionysius, principium esse potest, sed

et unitas dualitatis initium est1. Quod si utraque natura, scilicet

divina et humana, non est in unum et idem concreta, nec altera penitus

ab altera discreta, certe copulata dualitas erit, cui opus est vinculo

quodam ac nexu, quoniam illae duae naturae majore intervallo a se

invicem distant, quam contraria, quae sub eodem genere continentur. At

infinitum et finitum eodem genere coërceri nequeunt nec ulla copula

possunt uniri. Nam eorum, quae uniuntur, ratio quaedam est, infiniti

autem in finitum nulla, ex quo sequitur, utramque naturam ab utraque

avulsam esse. Nam si utraque confusa esset, utramque perire oporteret,

ac tertium quoddam ex utraque constituendum, ut superius demonstratum.

Quodsi natura divina simplicissima est, nullam omnino compositionem

ferre potest, alioquin ajentia et negantia simul esse vera aut simul

esse falsa oporteret de una et eadem re.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 486 / 680 题