1. Alii: _majorum_, vel: _majores_. 2. Additur alibi: _horas_.

CURTIUS: Christum prophetas istos longissimo intervallo superare,

argumentum est illud potissimum, quod omnia omnium prophetarum oracula

in Christum ut in scopum diriguntur, nec magis illi coelestia prodigia

quam Mosi, quam Josuae, quam Heliae defuerunt. Quin etiam in illa

visione montis Thabor Moses et Helias hinc et illinc triumphanti

Christo adstiterunt1, quibus praesentibus Dei vox audita de coelo est:

_Hic est filius dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite!_ Cum

Heliam et Mosem jubet audire Christum, an illis exaequandum aut

comparandum 265 putavit? Jam vero cui mortalium unquam morienti sol

mori et obscurari amisso splendore visus est, nisi Christo, neque enim

per naturam id fieri poterat, cum in ipso meridiei momento id

contigerit, luna e diametro soli opposita, ut verissime dictum sit a

Dionysio Areopagitarum senatore: aut Deus naturae patitur, aut naturae

ruinam minatur! Hujus autem eclipseos admiranda prodigia Phlego

Trallianus Adriani Caesaris libertus 4 anno 2202 Olympiadis, i.e. 18

Tiberii Augusti contigisse scribit. Quibus ea confirmantur, quae

Matthaeus 27, Marcus 15, Dionysius Areopagita in epistolis, Eusebius

historicus in demonstratione evangelica, demonstratione undevigesima,

Origenes contra Celsum, Suidas in verbo Dionysius, Tertullianus in

Apologetico de solis illius deliquio meridiano scripserunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 483 / 680 题