FRIDERICUS: Julianus quidem apostata nimis impudenter ac impie Christi
doctrinam calumniatus est, cum diceret: Latronibus ac sicariis
impunitatem a Christo proponi, nec cuiquam ullos hostium impetus
propulsare licere. Aliud enim est, officia perfecta tradere, aliud
mediocritatem1 officiorum tueri. Quis enim legibus omnibus se
innocentem profiteatur? Et ut sit aliquis, quam augusta est innocentia,
ad legem bonum esse2, quam multa pietas, humanitas, justitia, fides
exigunt, quae extra tabulas publicas 264 sunt. Nam vim illatam vi
propulsare, bestiis quidem est, et eorum qui ab ira sibi nequeunt
temperare, sed patienter injuriam ferre ac pro caedentibus vota facere,
consummatae et perfectae justitiae est, quam Christus, Davide et
prophetis omnibus superior, hominum generi patefecit. Id autem planum
facit oratione sua Jobus3. Cum enim multa de sua justitia dixisset,
illud etiam4 subjecit: _Si gaudium_, inquit, _percepi ex infortunio
inimici mei et exsultavi cum malum ei obvenisset; sed ne verbo quidem
malum ei sum imprecatus._5 Haec illa est consummatae justitiae summa
laus, quam Jobo Deus ipse gravissimo testimonio tribuit.
1. Ita omnes. 2. Seneca l. II de benef. 3. Alii: _Job_. 4. Alius:
_enim_. 5. Jobi 31, 29.
CORONAEUS: Haec certe disciplina Platonis decreto quodammodo congruit.
Sic enim Plato: μᾶλλον ἀδικεῖσθαι ἤ ἀδικεῖν. Tritum est illud: Parum
abest, quin Academici fiant Christiani! Neque tamen si quis pallium
eripienti tunicam non concesserit, reprehensione dignum putaverit
legislator Christus, cujus doctrina, non edicta prodita sunt, sed prius
jacturam vir integerrimus patietur, quam ictibus aut litibus
experiatur. Ex quo intelligitur, Christi doctrinam, non vulgarium
philosophorum ac legislatorum, sed consummatae sapientiae et
integritatis verum archetypum esse.
OCTAVIUS: Demus illud, quod Salomo non concedit, Christi doctrinam
eximiam, vitam sanctissimam, clarissimam nominis sui famae
existimationem, miranda denique non magica, sed plane divina fuisse.
Demus etiam id quod Azora quarta scriptum est, Christum pro caeteris
omnibus prophetis spiritum clarissimum ac divinissimum habuisse, haec
tamen omnia cum in hominem cadere possint, non video quid sit,
quamobrem Deum fateri debeamus. Et quidem multo clariores fuere tum
doctrina, tum vitae sanctitate, tum miraculis Moses, Helias, Samuel,
Josua, qui non haec terrestria Christi miracula magorum1 fere communia
fecerunt, sed qui maria diviserunt, fluminum cursus cohibuerunt, coelum
quominus plueret clauserunt, clausum precibus aperuerunt, solem ac
lunam2 suis sedibus immobiles reddiderunt; Helias item et Henochus non
dubia testium fide post mortem, sed ante mortem divina potestate ab
hominum conspectu abrepti fuerunt, quos tamen pro Diis habere ac colere
impietatis esse Christiani confitentur.