SENAMUS: Hic quidem aperte contra hostes Dei, sed infinitis prope locis
prophetae suorum hostium interitum cupidissime expetunt, ut superiore
psalmo, postquam execrabilem in modum inimicis imprecatus esset: _Haec
merces_, inquit, _eorum qui detrahunt, non qui Deo, qui Christo
detrahunt, sed mihi._
SALOMO: Nemini dubium est, quin prophetae sanctissimi ac summae
pietatis et integritatis viri perniciem suis inimicis optent ac
precentur, non 263 aliam ob causam, quam ut doceant ab omni injuria
atque ultione esse abstinendum, et uni Deo ultionem relinquendam; vetat
enim lex divina privatas injurias ulcisci, sed earum ultionem Deus ipse
deposcit. Est autem ejus orationis, qua ultionem a Deo repetimus, haec
utilitas, ut illum integritatis ac innocentiae testem habeamus et ab
injuria inferenda ultionis specie abstineamus1. _Quoniam_, inquit
Hieremias, _ultio Dei est._2 Sed ferendum non est, quod Lucas3 divinae
legi fraudem facere videtur his verbis: _Dictum est antiquis, diliges
proximum tuum et odio habebis inimicum tuum._4 Haec postrema verba
nusquam in lege divina aut ullis prophetis reperiuntur, sed interdictum
plane contrarium. _Ne oderis_, inquit lex5, _odio intestino quenquam,
sed aperte illum increpa._ Item: _Ne sis injuriarum memor, ne ulciscare
te ipsum._ Nec vero est majus et melius antidotum adversus vindictae
furentis libidinem et ultionis cupiditatem, quam6 in ipsius Dei sinum
effundere totam, qui nullam nisi justissimam ultionem accepturus est.
At novus legislator, ut legibus divinis derogaret: _Si quis_, inquit7,
_maxillam dextram palma caedat, obvertito illi sinistram, et ei qui
tunicam rapuerit, concedito quoque pallium, nec vim vi repellas_, quod
tamen omnibus divinis et humanis legibus semper licuit ac licebit, vim
injustam a capite honesta ratione propulsare. Illud etiam minus
ferendum, qui proximum appellaverit fatuum, reus sit incendii
gehennae8; quae interdicta non modo sapientibus, sed etiam Juliano
imperatori9, qui religionem christianam a se desertam oppugnavit, tam
absurda visa sunt, ut ea libris provulgatis omnino repudiaret. Nam si
legibus istis, quas christiani principes ac magistratus jam pridem
valere jusserunt, ulla vis esset, nusquam innocentiae contra vim
improborum locus relinqueretur, sceleratis in bonos omnia, bonis contra
in sceleratos nihil liceret.
1. Levit. 19. Deuter. 32. Ezech. 9 et 25. 2. Jerem. 50, 15. 3. Apud
Matthaeum potius reperiuntur haec verba. 4. Matth. 5, 43 sqq. 5. Levit.
19, 17. Ezech. 9 et 25, 10 sqq. 6. Alibi: _sed_. 7. Matth. V, 39 sq.
Lucas VI, 29. 8. Matth. V, 22. Lucas VI. 9. Apud Cyrillum.
SENAMUS: Longissime abest Aristoteles1 ab illa Christi sententia, quin
etiam scribit, eos, qui ultionem non2 reposcant, sibi ipsis injuriam
inferre.