FRIDERICUS: Sed Christus vitae sanctitate ac integritate mirabili omnes
omnium criminationes facile refellit, quanquam Josephum, Mathatiae
filium, testem omni exceptione majorem, rejicere non possunt, sic enim
de Christo scribit: quasi de homine sapientiae studiosissimo, si
hominem appellare fas est.
SALOMO: Caput illud Josepho tributum est, sed adjectitium esse et
brevitas ipsa et scribendi ratio docet. At Josephus, Gorionis filius,
qui eandem quam ille historiam scripsit et iisdem temporibus, ne verbum
quidem ullum de Christo, quia scilicet hebraice scripsit, nec Latini
potuerunt, nec Graeci hebraicae veritatis fidem imperitia linguae
hebraicae violare.
TORALBA: Quando curationes morborum, ejectiones daemonum, suscitationes
mortuorum, volatus in aëre sublimi caeteraque id genus sortilegis
usitata sunt, non modo ad deitatis probationem, sed etiam ad impietatis
conjecturam magnum habent argumentum.
OCTAVIUS: Ismaëlitae Christo non deitatem quidem, sed divinitatem
tribuunt, ut Mosi, Heliae, Samueli, quin etiam his omnibus et Mahummede
majorem fuisse summaque vitae sanctitate, doctrina singulari ac pietate
floruisse confitentur.
CURTIUS: Quae igitur pervicacia est, quem tot ac tantis virtutibus,
tanta divinitate claruisse, quem denique Messiam fuisse fatentur, eidem
eripere deitatem. Illud enim verissime mihi videor esse dicturus,
Christum edicto omnium brevissimo principum ac magistratuum omnium
edicta, decreta, leges complexum fuisse, hoc scilicet1: _Alteri ne
feceris, quod tibi fieri nolis._ Quod Alexander Severus imperator tanti
ponderis ac momenti 262 existimavit, ut pro edicto perpetuo promulgari
juberet2. Ac primus quidem exstitit, qui Christum in larario sibi
proposuit pro Deo colendum.