1. Joh. 2, 1 sqq.

SALOMO: Commodius mihi facturus fuisse videtur, si ad sobrietatem

convivas assuefecisset. Haec omnia tamen atque his multo plura Simonem

Magum, Apollonium et innumerabiles id genus facere ac saepissime ex

aridis stipitibus vinum forma, colore, odore, sapore elicuisse. Galenus

vero, ubi agit de hermetica medicatione, miratur, quamplurimos curari

aliter non posse, quam si certissimam habeant fiduciam salutis, qui

curari cupiant. His enim verbis utuntur sortilegi: _Crede et sanaberis,

fides tua te salvum fecit._1

CURTIUS: Inanes et pudendas Judaeorum calumnias, qui Christum daemonis

ope et opera uti criminabantur, efficacissimis argumentis refutans

ipse: _Si a daemonibus_, inquit1, _daemones fugerentur, daemonum vim

atque potentiam brevi ruituram videretis_, non aliter quam familiae et

imperia quaeque maxima bellis intestinis collapsa dissipantur.

1. Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. 10, 52. Luc. 7, 60. 8, 48. 17, 19. 18,

42. 2. Matth. 9, 33 sqq.

SALOMO: Argumentum istud levissimum esse experientia diuturna

saepissime comprobavit. Nihil enim frequentius, quam a daemonibus

obsessos 261 magorum verbis liberari, aut levi contactu, aut circulo in

fronte descripto, aut susurro in aurem illato. At saepius daemones

obsistere aut reniti simulant; sed Polycrates1 hanc simulationem

refutans: Mali daemones, inquit, faciunt sponte, quod inviti facere

videntur, et simulant se coactos vi exorcismorum, quos fingunt in

nomine trinitatis, eoque illudunt2 hominibus, donec crimine sortilegii

poena damnationis involvunt. Haec ille. Item Leo Afer de magis

Africanis scribit, saepissime daemones a sortilegis fugari circulo in

fronte. Quanquam daemonum ejectiones plus nocuisse, quam profuisse

videmus. Ut cum daemones e corporibus exirent, misit eos Jesus in

greges porcorum, quos daemones eodem momento praecipites egerunt in

aquas, non sine magno domesticae rei ac publico detrimento. Non aliter

dives quidam nobilis sortilegus apud Anglos, cum in Belgio Hispanum

daemoniacum liberaret, misit in armenta boum, quae seipsos mutuis

vulneribus contrucidarunt, pastoribus etiam occisis, deinde a

magistratu ad supplicium conquisitus disparuit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 475 / 680 题