CORONAEUS: Quanta vis esset doctrinae Christi, imperator ille
declaravit; cum enim educatus esset una cum Heliogabalo sobrino et cum
eo simul adolevisset, hic tamen flagitiorum ac foeditatum omnium
sentina, ille virtutum omnium heroicarum singulare decus.
SENAMUS: Si Alexander huic edicto paruisset, neminem meritis suppliciis
affici pateretur, nec lictores judicata exsequerentur, quia nec judices
nec lictores se crucibus affigi1, ac ne verberibus quidem caedi
vellent. Consimile aliud edictum Christi: _Quaecunque vultis, ut
faciant vobis homines, eadem facite illis._2 Opes enim et honores sibi
tribui ac suis voluptatibus ab omnibus indulgeri cupiunt omnes, quibus
tamen sine flagitio et scelere obsequi nemo potest.