1. Alibi: _accedant_. 2. Alibi: _divina_. 3. Alius: _Tunc_.

TORALBA: Si verum antecedens, profecto necessarium erit consequens. Sed

illud assumitur, quod concludi oportet. Itaque a destructione

antecedentis sequitur ruina consequentis, quoniam creatura creator esse

non potest, igitur Christus, cum verus homo, vera creatura fuerit, sui

ipsius creator esse non potuit. Neque enim natura permittit, neque

ratio admittit, ut, qui ab alio est, sit idem ipse, a quo est. At

Christus est creatura tum ratione carnis, quia conceptus in utero

foeminae, tum ratione animae creatae, ut Christiani theologi

confitentur, tum ratione productionis secundae personae, quae primam

sequatur necesse est. Non potest igitur idem, qui creatus est, creator

esse, et quemadmodum caetera quidem, quae lucida sunt, ab ipsa luce

solis splendorem ac lucem habent, nihil tamen horum aut lux aut sol

esse potest: sic etiam angeli, sidera, mentes humanae virtutis ac lucis

intellectualis participes sunt, Dii tamen ut sint, nullo modo fieri

potest, quia principium aliud suae originis habent. Sic enim Plato

divinus a solis, Dionysius ab ignis similitudine ad Dei cognitionem

quodammodo manuduci rectissime judicarunt.

FRIDERICUS: Quis ambigit Deum, quatenus creator sit, creaturam esse non

posse, sed quoniam in uno Christo natura duplex est, etiam in eo

contradictoria simul vera sint oportet, ratione diversâ. Christus,

inquit Damascenus1, est creatus et increatus, patibilis et impatibilis,

creator et creatura propter idiomatum communicationem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 471 / 680 题