1. Alius: _potestati_. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _noluerit_.

TORALBA: Deum noluisse personam divinam producere1 argumento

efficacissimo planum est, quod scilicet creatura sola potest esse et

non esse, non item persona divina, quae ab aeterno tempore fuit, ante

id omne, quod esse potuit. Igitur Dei voluntas fuit producere creaturam

tantum, non etiam personam divinam increatam2, quia theologos inter

ipsos illud convenit, duas tantum personas productas ab una producente

ut3 ab auctore. Quod argumentum ut declinarent quasi scrupulum4,

necessariam productionem in Deo acutissimi quique theologi posuerunt5.

1. Desunt in alio codice proxima haec triginta sex verba. 2. Addit idem

codex: _corpus creatum assumere patet_. 3. Alius: _et_. 4. Alius:

_scopulum_. 5. Scotus quaest. 6 in prolegom. sentent. l. 1.

CURTIUS: Ista quidem nimis argute ac subtiliter, cum arcana Dei inquiri

quidem, non tamen inveniri possint nisi ab eo, cui declaraverit1 Deus

ipse2. Sed ex iis, quae facit opifex, satis intelligitur, quid

voluerit3. Itaque magister sententiarum4: Pater, inquit, in divinis

genuit filium, non necessitate, cum non cadat in Deum necessitas aut

coactio, non voluntate, cum5 non cadat in Deum mutatio: dicitur tamen

Deus genuisse filium voluntate praecedente aut antecedente, quasi prius

voluerit6 aut postea genuerit, ut haeretici posuerunt. Haec ille.

1. Alius: _declaravit_. 2. Rom. 5 et 9. 3. Alibi: _noluerit_. 4. Lib. 3

distinct. 6. 5. Desunt sequentia haec duodecim verba in alio codice. 6.

Alibi: _noluerit_.

TORALBA: De duobus tamen alterum1 necesse est, quia tertium nihil est

ac2 ne cogitari quidem potest, quin3 personarum productio divina quadam

voluntate aut necessitate facta sit. Quod si neutrum exsistit4,

sequitur, nullam in essentia divina, sui natura simplicissima,

personarum productionem esse potuisse.

1. Alii: _alterutrum_. 2. Alibi: _at_. 3. Alius: _quam_. 4. Alii:

_exstitit_, vel: _sit_.

FRIDERICUS: Omissa divinae potestatis ac voluntatis disputatione, quae

mentis humanae imbecillitatem excedit, his utamur rationibus, quae ad

259 humanum captum propius accedunt1. Si cuiquam obtigerit ea facere,

quae uni tantum Deo conveniunt, hunc profecto Deum esse fateamur. At

uni mortalium omnium, Christo, obtigit aequalis Deo potestas, essentia

eadem, summa2 sanctitas, admirabilis sapientia, bonitas infinita. Hunc3

igitur Deum confiteri oportet.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 470 / 680 题