1. Ep. 50 et 97.

CORONAEUS: Labyrinthum inexplicabilem video nos subire ac prope dixerim

praecipitium profundum. Melius enim ex ipsius Christi actionibus, qui

qualisque fuerit, quam ex argutiarum subtilitate intelligitur, i.e. ex

vitae instituto, sanctitate, doctrina, miraculorum stupendorum

multidudine atque ex ipsius Dei immortalis testificantis voce, quae

mortalium nemini contigisse videmus.

SALOMO: Quae fuerit vitae sanctitas in Christo, quis affirmare potest,

cum ex apostolorum scriptis appareat1, illum cum sceleratis et

meretricibus familiare contubernium2 habuisse. Et quidem Origenes

scribit3, hanc Celsum scribendi occasionem adversus Christianos

arripuisse, quod Barnabas Christi discipulus in epistola quadam ad

catholicos diceret, Christum discipulos sceleratissimos ac nequitia

ipsa nequiores sibi ascivisse. At sapientum omnium summa confessione

nihil gravius praecipitur4, quam a sceleratorum 260 consensu,

contubernio, convictu quam longissime recedere, quod psaltes lyricus

principio laudationum: _O beatitudo_, inquit5, _illius qui non abiit in

consilium impiorum et in via peccatorum non stetit et in consessu

derisorum non assedit._6

1. Matth. 9 et 11. Marc. 11. Luc. 5. 6. 15. 19. 2. Alius: _commercium_.

3. Libr. 1. contra Celsum. 4. Eph. 5. Rom. 1. 5. Psalm 1, 1. 6. Alii:

_cedit_, vel: _stetit_.

CURTIUS: Id quidem crimini dabatur Christo, quod cum flagitiosis ac

sceleratis conversaretur, quam criminationem honesta oratione

refellens1: _Non veni_, inquit, _vocare justos, sed peccatores._ Quam

vero innocenter vixerit, satis Pilatus Pontius praeses declaravit, cum

diceret, nullam sibi accusationis causam compertam esse, quam ob rem

illum damnaret2, dicitur tamen verberibus caesum populo ad spectaculi

fructum exhibuisse, ut quacunque ratione accusatores ad commiserationem

excitaret. Quod cum obtinere nequiret, majestatis crimen, quod sibi

propter Christum ingerebatur, metuens, tandem morti addixit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 472 / 680 题