OCTAVIUS: Cum Franciscus Pizarrus intimos Indiae Peruvianae recessus
nostra aetate penetrasset, incolae Deum praeter solem nullum fere
adorabant1. Et cum Franciscanus quidam ad Christum oratione sua
pertrahere Athabalibam2 regem et a cultu solis revocare conaretur,
illudque saepius ingereret3, Christum pro generis humani salute mortuum
esse, hic Athabaliba: Itane vos, inquit, Deum mortalem et supplicio
crucis affectum colitis? At ego Deum illum immortalem ac sempiternum
(solem indigitans) non suspensum adoro. Et quemadmodum post aeterni Dei
majestatem nihil sole admirabilius in hac rerum omnium universitate,
nihil praestantius, nihil divinius, non mirum est, si omnes ubique
terrarum populi solem adorare necdum plane destiterunt4. Ac siquidem
ulla idolatriae excusatio est, minus certe peccant, qui pulcherrimum
illud divinae majestatis simulacrum, quam qui hominem mortuum adorant,
ut Christiani; sed ab hac superstitione jam pridem Asia et Africa pene
tota, magna pars Europae recessit, Muhammedis saniorem ac meliorem
amplexata disciplinam, quae jam mille circiter annos floret et florebit
aeternum. Quantum vero antiquitati religionum tribuere debeant
Christiani, docuit religio antiquissima paganorum. Quis enim hoc
tempore non admiretur, Jovem nescio quem Cretensium tyrannorum
parricidiis5, incestibus, ac stupris delibatum hominem, toto6 terrarum
orbe pro Deo, tot annorum millibus creditum atque adoratum fuisse?
1. Alius: _nullum coluerunt_. 2. Alius: _Atabalippam_. 3. Alius:
_urserit_. 4. Alibi: _desierunt_. 5. Desunt sex haec sequentia verba in
alio codice. 6. Idem alius: _isto_.
SALOMO: Semper excipiendi sunt Israëlitae1, qui non solum monstrum
illud scelerum, Jovem inquam, exsecrati, sed etiam eorum, qui in tanta
superstitione acquieverant, miserti pro iis in templo sacratissimo
quantum licuit expiaverunt apud Deum immortalem, quem unicum ab orbe
condito ad haec usque tempora colendum nobis majores nostri
proposuerunt. Ex 257 quo intelligitur, Israëlitarum2 religionem
antiquitate, veritate, constantia, caeteris3 omnibus longe superiorem
esse, quae nec Jovem nec Christum nec Muhammedem, sed Deum aeternum sui
auctorem habet. Quam quidem religionem olim amplexaturi sunt omnes
terrarum populi, ut Deus ipse apud Jesaiam contestatur, gentes omnes
tandem aliquando sacra facturas Deo Israëlis4.
1. Alius: _excusandi ... Ismaëlitae_. 2. Alius idem: _Ismaëlitarum_. 3.
Alius; _veteribus_. 4. Jesaiae 60, 1 sqq. 66, 23.
FRIDERICUS: Putasne, Salomo, Deum immortalem tot annorum millibus
passurum fuisse, ut Christus ab omnibus pro Deo coleretur, nisi Deus
esset?
SALOMO: Eadem ratione atque iisdem argumentis daemonum atque
demortuorum hominum cultus in Deum regeri oportebat, si temporum
diuturnitate ac decursu1 annorum veritatem religionis metiri fas esset.
At istam impietatem Deus clara voce exsecratur: _Perditio_, inquit2,
_tua ex te, salus autem ex me est, Israel!_3