CORONAEUS: Ut simia purpura induta, sic magus, qualemcunque se ferat,
sibi semper similis futurus est. Nam Vespasianus imperator etiam arti
magicae deditissimus fuisse dicitur et Christum imitari voluisse, in
prodigio coeci a nativitate, cui visum dedit, oculis sputo ac luto
leviter oblitis, spectante populi Alexandrini corona; sic enim
Tranquillus et Tacitus historicorum probatissimi scripserunt1. His
etiam artibus addictissimum fuisse Neronem Plinius scribit. Sed ad
veram religionem dijudicandam argumentum certius nullum est, quam quod
Gamaliel praescripsit2. Cum enim Christiani apostoli a magistratibus et
pontificibus impietatis postularentur, quod Christo divinitatis aliquid
tribuerent, Gamaliel ad populi concionem: _Attendite_, inquit, _ad ea
quae decreturi estis; antea exstitit quidam Theudas, qui cum multa de
se jactaret ipso, 400 circiter discipulos ad se pellexit, non multo
post tamen cum toto comitatu caesus est. Alius item impostor Judas
Galilaeus, qui plebem aliquamdiu seduxerat, tandem cum suis omnibus
prostratus est. Nolite igitur in homines istos saevire. Nam si est ab
hominibus haec disciplina, brevi dissolvetur, si a Deo, frustra illius
voluntati obsisteremus!_ Hac oratione persuasi pontifices 255 apostolos
periculorum metu liberarunt. Quid enim profuit Apollonio, quid Simoni
Mago, quid Cleomedi Astypalaeo, quod a mortuis se ipsos excitavissent?
Quid3 Empedocli, quid Romulo, quod in coelum abrepti fuisse feruntur?
Sed cum Christi doctrina toto terrarum orbe divulgata sit, ac jam
saeculis amplius quindecim, renitentibus populis ac principibus,
altissime radices egerit nec ullis suppliciis aut tormentorum
crudelitate aboleri potuerit, nullis haereticorum innumerabilium
flatibus everti, quis dubitet, quin omnium religionum optima sit ac
divinissima?
1. Tranquillus in Vespasiano. Tacitus histor. IV, 83. 2. Act. V, 34
sqq. 3. Omittuntur haec cetera interlocutoris verba in alio codice.
SALOMO: Nihil renitente Deo fieri posse confido, nec dubito, quin omnes
religiones, quae Deum auctorem non habent, tandem aliquando sint
interiturae; sic enim majores nostri quasi communi consensu testatum
reliquerunt.
SENAMUS: Adversus Deum immortalem nulla temporis diuturnitate
praescribi potest, ut olim Themistocles Athenis1 ac M. Cato Censorinus
pro concione populi Romani dixisse feruntur2. Nam qui sola vetustate ac
diuturnitate religionis praestantiam metiuntur, paganorum religionem
optimam esse declarant, cum jam inde usque a Belo et Nimrodo annorum
fere quatuor millibus toto terrarum orbe claruerit3 atque his etiamnum
temporibus apud Indiae populos orientales floreat. Illis enim sol,
luna, sidera, ignes, boves, elephantes, statuae mortuorum hominum pro
Diis coluntur. Nec ita pridem apud Americanos4 occidentalis Indiae
populos altaribus daemonum homines mactabantur. Et quidem avorum
memoria in Brasilia5 regione viginti amplius hominum millia eodem anno
sacrificari visa sunt. Quo nihil usitatius Amorrhaeis et Ammonitis
fuisse legimus, neque his tantum, sed etiam Latinis, Graecis, Germanis,
Gallis, Afris. Ac tametsi Darius Persarum rex vetuisset edicto,
Carthaginienses humana carne vesci et humanas hostias immolare; atque
item eo foedere, quod Gelo percussit cum Carthaginiensibus ad Himeram6,
uno capite cautum sit, ne Poeni deinceps humanas hostias sacrificarent,
nihilominus cum ab Agathocle jussi7 essent, ut Deos sibi propitios
redderent, ducentos nobilium liberos Diis mactarunt8. Ac ne Romani
quidem ipsi ab humanis sacrificiis abstinuerunt, ante Cornelii Lentuli
et P. Crassi consulatum. His enim consulibus cautum est, ne amplius
humano sanguine litaretur. Galli vero non ante desierunt, quam dominatu
Tiberii9, qui primus hoc vetuit. Si tanta impietas toto terrarum orbe,
tot saeculis, religiosissima visa est, quis temporum diuturnitate
religionis veritatem probari posse putet?
1. Alibi: _Atheniensis_. 2. Plutarchus in Themistocle et Catone
Censorino. 3. Alibi: _claruit_. 4. Alius: _Americos_. 5. Alius:
_Messina_, id quod forte emendandum esset: _Mexicana_. [N.] 6. Alius
false: _Smyrnam_. 7. Alii: _victi_. 8. Justinus in historiis. Plinius
h. nat. l. 7. Cicero pro Fontejo. 9. Addit alius: _Augusti_.
CORONAEUS: Paulatim haec impietas omnis sublata est et christiana 256
religio in utramque Indiam longe lateque dissipata, ut nunc iisdem
finibus quibus solis cursus contineatur, quod verae religionis maximum
est argumentum, i.e. catholicae Romanae ecclesiae, quam utraque India
sponte suscepit.
CURTIUS: Optimae religionis argumenta posuimus in ecclesia vera, veris
tabulis, veris oraculis, veris rationibus, vera pietate; non in
temporis diuturnitate, aut immensitate regionum, aut ceremoniarum
multitudine, aut numero Deorum. Ac forsitan cum utraque India commodius
ageretur, si christianarum sectarum, quae plurimae sunt, simplicissimam
ac purissimam, i.e. Helveticam, Hispani eo detulissent1. Praeclari
quidem illi, quod deterrimas hominum mactationes sustulerunt, quod
ἀνθρωποφαγίαν crudelissimam vetuerunt, quod execrandas inferias
daemonibus fieri prohibuerunt, quod statuas daemonum dejecerunt, sed
probare non possum, quod idola idolis commutarunt.