1. Alibi: _discursu_. 2. Hos. XIII. 3. Deest hoc verbum in aliis.

TORALBA: Exitium hominum hominibus ipsis, non creatori tribuendum sic

interpretor, quod homines a lege naturae, quae unius aeterni Dei cultum

continet, sponte discesserunt et errore cognito ad officium revocari

non patiuntur. Et quidem intuenti mihi Christianorum cum Ismaëlitis et

paganorum inter ipsos infinitam prope sectarum varietatem, nulla

veritatis certior norma videtur, quam recta ratio, i.e. suprema naturae

lex1 hominum mentibus ab immortali Deo insita, qua nihil stabilius,

nihil antiquius, nihil melius fieri ac ne cogitari quidem potest. Et

cum hac lege naturae ac religione vixerunt2 Abel, Sethus, Henochus,

Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, qui summam pietatis,

integritatis ac justitiae laudem gravissimo testimonio Dei aeterni,

quem unum coluerunt, retulerunt3, ea inquam religione nullam ex omnibus

video meliorem et antiquiorem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 464 / 680 题