OCTAVIUS: Nemini dubium est, quin magus ille caeteros praestigiorum
vanitate1 superarit, haec tamen omnia daemonum ope facta esse, quis 254
non videt? Nihil autem mirabilius videtur, quam a mortuis excitari2 et
in sublime ferri, utrumque tamen necromanticis usitatissimum est. Nam
Apollonius3 ab extrema4 Aethiopia et5 Nili fontibus Romam brevi delatus
est, quo se imperatoris Domitiani jussu acciri sciebat, inde momento
Corinthum et ex Smyrna6 Ephesum. Item Pythagoras7 a Thuriis Metapontum
advolavit, nec aliam ob causam Romulus in Deorum numerum relatus est,
quam quod in coelum, exercitu et senatu spectante, sublatus ab hominum
conspectu disparuisset. Idem Aristaeo8 Proconnesio, idem Cleomedi
Astypalaeo contigisse, veteres historici scripto prodiderunt9. Hos
omnes sortilegorum impietate ac scelere obligatos fuisse constat.
1. Alibi: _varietate_. 2. Alius: _mortuos excitare_. 3. Philostratus l.
VI. 4. Pro his duobus verbis legitur alibi: _ex_. 5. Addit alius: _a_.
6. Alibi: _exinde_. 7. Dionysius Halicarnass., Livius, Plinius l. VII,
Plutarchus in Romulo. 8. Alibi: _Anithaeo_. 9. Plinius, Hugo
Floriacenus de comit. Martyr.
CURTIUS: Ita quidem si daemonibus seipsos sponte1 mancipaverint, sed
interdum divino concessu viri pietate atque integritate clarissimi
exercentur et cruciantur, ut de Jobo dictum est, item de Christo, qui
tametsi totius pietatis ac divinitatis exemplar esset, a daemone tamen
in templi pinnaculum, inde in montem transvectus est, ut de illius
virtute ac praestantia periculum proderetur; sed explorata Christi
constantia, pietate, divinitate cacodaemon fractus discessit. Itaque
Christus jam inquit2: _Princeps mundi hujus ejicietur foras, nullum
triumphum de me laturus._