1. Alius: _Christi_. 2. Alius idem: _minor_.

SALOMO: Foecundissima profecto fuit aetas illa magorum ubertate et

copia; nam praeter Apollonium peperit etiam Dositheum, Theudam, Judam

Galilaeum, Simonem Magum, qui divinitatis nomina et opinionem sibi

asseruerunt1. 253 Quin etiam in Arabia quidam magus2 cum se pro Messia

ferens quam plurimos stupendis prodigiis ad se pellexisset, rex Arabum

rogavit, quo miraculo se probare Messiam vellet: Caput meum, inquit,

truncari jube, tum ni reviviscam, ne Messiam me arbitrere. Rex accepta

conditione caput hominis spectante populo amputari jussit, nec3 revixit

tamen.

1. Alibi: _asseverarunt_. 2. Moses Rambam in epistola ad astrologos. 3.

Alibi: _non_.

CURTIUS: Tanta fuit amentia dicam an impietas multorum, ut non modo

deitatis famam sibi vindicarent, verum etiam Deum ipsum de coelo

praecipitem deturbare conarentur, ut olim conjurati coelum conscendere

fratres. Quin etiam Heraclides Ponticus1 Pythiacos sacerdotes pecunia

corrumpere non dubitavit, ut se Deum esse praedicarent, ac serpentem in

feretrum, quo elatus est, imponi jussit. Sed fraude comperta, non

qualem se vellet, sed qualis erat, judicatus est. Talem quoque fuisse

tradunt Psaphonem Africanum2, qui aviculas haec verba proloqui

docuerat: _Psapho Deus est_; deinde volare patiebatur. Sed omnes omnium

fraudes Simon Magus superare videtur, quia portentis ac prodigiis

famosissimus non modo a mortuis plures excitavit, sed etiam se ipsum in

frusta concisum tertio die erexit, atque ita sublimis in aëra sublatus

est, populo Romanorum ac principum spectante corona, eoque prorupit

hominis istius impudentia, ut se Deum appellaret, ac in hunc mundum3

venisse jactabat, ut qui ab angelis corrupti4 fuerant, emendaret et

eos, qui in se crederent, ab interitu sempiterno, non meritis

cujusquam, sed sua gratia servaret.

1. Laërtius in Heraclidis vita. 2. Clemens Alexandrinus, Irenaeus,

Justinus Martyr. [Philosophumena Origenis. N.] 3. Alius: _modum_. 4.

Alii: _quae ... corrupta_.

FRIDERICUS: Qualem igitur exitum habuit, nisi quod ex aëre sublimi

dejectus praecipiti casu crepuit!

SENAMUS: Si casu crepuisset, cur senatus populusque Romanus, cur

collegium pontificum annuente imperatore statuas ei cum inscriptionibus

divinis erexisset? Nam ejus statua inter utrumque Tiberis pontem,

imperante Claudio Augusto, collocata hunc titulum prae se ferebat:

Simoni Mago Deo, quam Justinus Martyr1 se vidisse confitetur. At in

Deorum numerum nemo referri poterat sine senatusconsulto, ut

Tertullianus de Christo scribit, scilicet Tiberium imperatorem ad

senatum scripsisse, cum suffragio sui praerogativa, de Christo, ut

inter Deos censeretur. Noluit Senatus vel quia non probabat2, vel quia

pigebat, hominem Judaeum supplicio affectum in albo Deorum inscribi.

Tiberius tamen, ut est apud Tertullianum, in sententia mansit. Ex quo

intelligitur, Simonem Magum rerum gestarum et miraculorum stupendorum

magnitudine Christo videri clariorem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 460 / 680 题