FRIDERICUS: Quod humanae mentis imbecillitas assequi non possit,
Christi mirabiles actiones et stupenda facta praestant.
252 OCTAVIUS: Si miracula Deos faciunt, quid obstat, quin maximus
quisque magus Deum se ferat? Quid enim sortilegi non moliuntur? Quid
sagarum turba non1 facit? Cujus tam2 perspicacis oculos non
perstringit? Testes svmt magi Pharaonis, Orpheotelestae, Medea, Circe,
Cleomedes Astypalaeus, Apollonius Thyanaeus. Atque hic tanta
prodigiorum varietate mirabilis exstitit, ut veteres illum non modo
ipsi Christo, verum etiam omnibus Christianorum Diis longe anteferrent.
Is enim dicitur a mortuis complures excitavisse, morbos populares
sedavisse, saepe moribundos curavisse, saepius futura praedixisse,
saepe daemones sua praesentia fugavisse, semper ab esu animantium,
quamdiu vixit, abstinuisse, eruditione ac sapientia3 clarissimus
exstitisse4, sapientiae praeceptis divinissimus fuisse, verbo lamias
frequentes abegisse, Ephesum exitiali peste liberavisse, paenulatum5
senem lapidibus obrui jussisse, obrutum detegi, detectum leonem mortuum
demonstravisse, annos 140 in terris vixisse, et ex ipso Dianae templo
in coelum abreptum ascendisse, ab ipsis arboribus curvato cacumine ac
voce diserta loquentibus salutatus esse, denique ab universa Graecia et
Asia pro Deo habitus fuisse memoratur. Profecto tanta laudum
contentione6 acceptus est ab antiquis, ut ex ejus7 statuis oracula
quasi ab ipso Apolline peterentur. Nec tantum paganis, sed etiam
Christianis clarus et admirabilis exstitit, atque inprimis Hieronymo et
Justino Martyri8, quod maris tempestates, ventorum impetus, murium
populationes, incursiones ferarum istius Apollonii dictatis prohiberi
tradit9.
1. Deest alibi: _non_. 2. Alibi: _etiam_. 3. Alius: _doctrina_. 4.
Desunt alibi haec quinque antecedentia verba. 5. Deest in aliis
codicibus. 6. Alibi: _consensione_. 7. Alii: _ipsius_. 8. Philostratus
Lemnius. Justinus Martyr qu. 245 ad orthodox. Hieron. ad Rufinum. 9.
Alibi: _tradunt_.
FRIDERICUS: Multa quidem Philostratus de Apollonio, sed ea tantum quae
a Damide audierat, Damis item ab Apollonio ἀκροάσει1 ἐκ τῶν ἄλλων
ἀκροαμάτων. Ea tamen octo libris ab Eusebio Caesariensi ut fabulosa
refelluntur2. Hic autem magia quam doctrina fuit clarior, cum velare
sagarum in modum et vincula ferrea daemonum ope perrumpere consuesset,
ac propterea Domitiani Augusti jussu depilatus ac nudus causam dicere
coactus est, cum reus magicae impietatis argueretur3.
1. Alii: ἀκροάματα. 2. Alibi: _referuntur_. 3. Alibi: _teneretur_, vel:
_haberetur_.
OCTAVIUS: Videtis tamen istius magi tantum valuisse miracula, ut
aliquot saeculis pro Deo coleretur et Christianis objiceretur,
Apollonium rerum gestarum miraculis longe superiorem Christo fuisse;
fuit enim Christo1 fere aequalis aut non multo junior2.