1. Alibi: _potuerit_.

CORONAEUS: Veteres Academici hominem coelestis et elementaris mundi

vinculum esse tradunt ac propterea solum ex omnium animantium genere ad

Dei similitudinem et imaginem conformatum. Quae cum ita sint, quis

naturae ordinem turbari putet, si Deus homini uniatur in Christo?

TORALBA: Comprehensio infinitae rei est infinitum quoddam1, quod

naturae finitae congruere nequit. Neque enim verum est, quod theologis

quibusdam video placuisse, scilicet mentem humanam infinitorum

intelligibilium successionum capacem esse, oportet enim mentem

hominibus aeternam aut certe sempiternam esse suapte natura, contra

quam superius demonstratum est. Quodsi mens humana ne cogitatione

quidem Deum infinitum assequi possit, qui fieri possit2 ut infinitam

Dei essentiam capere eique actu et re ipsa uniri queat?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 458 / 680 题