1. Alius: _illum_. 2. Alius: _ratione_.

SALOMO: Ista quidem oratio est quasi parentis optimi cum infantibus

balbutientis, ut cum Deus Samueli dixisset1, se pigere Saulis, quod

regem eum2 renunciari jussisset, eodem tamen capite haec verba

subjicit3: _Deum facti nunquam poenitebit, quia non est homo, ut ulla4

facti poenitudine ducatur5._ Aut enim illa tanta Dei mutatio in

hominem, sive assumtio hominis Deum facit meliorem aut deteriorem,

alterum dicere scelus, alterum cogitare nefas est. Nam cum ab infinita

temporis aeternitate optimus maximus fuerit6, melior aut beatior scipso

fieri non potuit, alioquin optimus et beatissimus antea non fuisset.

Deteriorem factum esse, tanta sui status ac conditionis conversione

fateri oportet7, quo nihil capitalius cogitari potest.

1. 1 Sam. XV, 11. 2. Alius: _illum_. 3. 1 Sam. 15, 29. 4. Alibi:

_nulli_. 5. Alius: _poeniturum dicatur_. 6. Alibi: _fuit_. 7. Alibi:

_cogeretur_.

CORONAEUS: Nec melior nec deterior factus est, ac ne mutatus quidem ab

illo, qui semper antea exstiterat, qualis semper futurus est. Consimili

fere argumento Proclus1 mundum aeternum statuebat, ne si principium

ortus haberet, Deus ab alta quiete ad motum, ab otio ad negotium

excitatus videretur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 453 / 680 题