1. Alibi: _nobis_. 2. Horatius.

TORALBA: Ut pervicacis animi est, perspicuis argumentis acquiescere

nolle, ita summae levitatis, temere omnibus omnia assentiri. Non desunt

etiam, qui minutorum theologorum multitudine nos obruere conantur, sed

non ego credulus illis1, vel ut Siculi pastoris2 oratione utar: ἐγὼ δέ

τις οὐ ταχυπειθής. Ecquis enim est tam angusti animi et ingenii, cui

probari possit, Deum aeternum post sexcenta millia saeculorum, imo post

infinitum tempus incorporeum fuisse, eundem tamen non ita pridem coelo

delapsum in mulierculae intimis visceribus novem menses delituisse, tum

carne, ossibus 250 ac sanguine concretis indutum ac natum utero clauso,

paulo post etiam turpissimo supplicio affectum ac terra conditum

revixisse et3 corpoream illam molem, antea coelo invisam, illuc

vexisse? Quod haec tam nova tamque insignis mutatio in Deum cadat,

omnes Ebraeorum et Ismaëlitarum populi, omnes4 philosophorum familiae

constanter negant. Imo gravis illa et coelestis vox obstat: _Ego Deus

aeternus et non mutor._5 Quae verba non modo ad essentiam pertinent,

verum etiam ad ea, quae illi accidere putantur.

1. Alibi: _ullis_. 2. Theocriti. 3. Omittuntur haec novem sequentia

verba in alio codice. 4. Alius: _omnis ... familia_. 5. Jes. XLIV, 6.

SENAMUS: Salomoni caetera quidem assentior, sed illud1 non capio, si

Deus etiam2 mentis habitu immutabilis est, cur toties irasci et

placari, toties poenitere facti dicatur?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 452 / 680 题