CORONAEUS: Id certe casu contigit; cum enim Ebraei, Graeci, Latini et
caeterae quoque gentes lingua populari Deos colerent, usu tamen
diuturno factum est, ut antiqua carmina sacrorum Polybii aetate non
amplius intelligerentur, mutatione scilicet latinae linguae, neque
tamen usitata carmina propter venerationem antiquitatis ac religionis
mutare fas erat. Ita quoque ecclesiae Romanae cantica tunc1 a Gregorio
latine sunt instituta, cum ab omnibus omnia perciperentur, paulatim
lingua latina peregrinorum undequaque in Italiam adventu et concursu
mutari et corrumpi coepit, carmina tamen usitata sine gravi incommodo
mutari nequeunt.