1. Deest alibi.

CURTIUS: Non video, quid incommodi sequatur, pulcherrimas illas Davidis

laudes linguis omnibus usurpare. Si tamen instrumentis musicis etiam

sacris utendum sit, ut quidem ex oraculo divino Nathanis et Gadi

prophetarum jubemur1, fidibus praestaret, quam fistulis plumbeis uti,

quibus voces sono fistularum confuso tanta vi erumpunt ut verba nullo

modo percipiantur; soli enim Britanni, opinor, organa fistularum

plumbearum vocibus musicis miscere consueverunt. At nihil tam necesse

est, quam psalmos ac laudes divinas ab omnibus intelligi, ut omnes

erudiantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 437 / 680 题