TORALBA: Haec partim vera, partim in conjectura posita sunt. Neque
enim, opinor, foecunditas leporibus aut polypis tanta1 tributa est,
quod illis breve curriculum vitae concederetur, sed summa Dei
procuratione, ut alteri voracium piscium2 alimentis3, alteri
terrestrium belluarum et hominum venationi et pabulo sufficerent.
Foecunditatem enim et profusionem seminis sequitur vitae brevitas.
Rapaces autem alites ac belluas terrestres ac maritimas4 infoecundas
esse videmus, quae tamen caeteras vitae diuturnitate vincunt, maxime
tamen aquatiles, neque enim immanis illa balaenarum [ac justi ceti]5
vastitas, quae interdum est octo jugerum, usque eo excresceret, nisi
plurium seculorum spatio. Nam Juba Rex in commentariis ad Augustum
scribit6, balaenam captam tantae magnitudinis, ut trecentos pedes
latitudinis et sexcentos longitudinis haberet. Nullum autem longaevae
vitae7 argumentum majus est, quam quod pisces nullis omnino morbis
corripiantur, praesertim marini.
1. Alibi: _ita_. 2. Alibi: _avium_. 3. Alius: _alimento_. 4. Alibi:
_marinas_. 5. Desunt haec verba in uno codice; alii legunt: _ac
mysticeti_. 6. Relatum apud Plinium ex Jubae commentariis l. 32, 1 et
9, 3. 7. Alius: _longitudinis vitae_.
FRIDERICUS: Certe quidem Fridericus II. imperator Germanus piscem
Lucium in lacum Helpruntium1 injici curavit2, innexo prius branchiis
annulo aetatis indice, qui captus est anno 1497, i.e. anno post 267,
quam in lacum justa magnitudine injectus erat, ea3 tamen vivacissimum
constabat ac diutius victurum, nisi violenta morte praereptus esset4.
Ac nostra aetate Cyprini ab avorum memoria usque ad nepotes centum
viginti annos amplius superarunt. Ut omittam, quod Seneca5 scribit,
piscem Apolliona6 anno sexagesimo postquam in piscinam grandis illatus
fuerat exspirasse, duobus ejusdem aetatis superstitibus. Ex quo
intelligitur7, belluas marinas in aqua salsa puriore et salubriore
largissimam omnium animantium 242 vitam protrahere. Nec invitus ab
Aristotelis8 et Theophrasti opinione discedam, quippe qui scripserunt,
aquatilium quam terrestrium et volatilium vitam esse breviorem.
1. Alibi: _Heilbrunnium_. 2. Munsterus in descript. Gall. de aequalit.
et Conr. Gesnerus cap. de Lucio. 3. Alibi: _eum_. 4. Alibi: _fuisset_.
5. Lib. de long. vit. cp. II. 6. Alibi: _Apolloniam_. 7. Alius:
_intelligo_. 8. Lib. IV cp. 14 de caus. plantar.
TORALBA: Invideo tantam mercedem Aristoteli, quantam ab Alexandro Magno
accepisse dicitur, i.e. octingenta talenta, ut in re tam perspicua tam
graviter peccaret.
CORONAEUS: Facit igitur et1 vitae longitudo et explorata valetudo
piscium, ut alimentis hominum utiliores quam animantia terrestria
videantur, sed ex his solidiora sunt, quam ex illis alimenta: quae
ratio fecit, opinor, ut Romani pontifices ciborum delectum et ad victus
puritatem et ad libidines coërcendas, suis decretis adhiberent,
jejuniorum diebus et eo potissimum die quo Christus cruci affixus est,
ut ἀπὸ τῶν ἐμψύχῶν sive terrestrium sive volatilium abstineamus; qui
religiosiores, etiam a piscibus et somno abstinent, quidam vero horas
viginti quatuor uno pede nituntur, coelum intuentes; qui
religiosissimi, non modo abstinent ab his quae diximus, sed etiam collo
tenus in aquis diem jejunii peragunt, ut accuratius vigilando somnus
coërceatur. Idem2 Aethiopibus Christianis consuetum esse, Franciscus
Alvaresius3 scribit, ac potissimum die sexto expiationis,
προπαρασκεῦης.
1. Alibi: _ea_. 2. Alibi: _Id enim_, vel: _Id etiam_. 3. In
Aethiopicis.
SENAMUS: Jejunium die sexto Christiani commodius, quam Ismaëlitae, qui
eundem diem solenni festivitate colunt, cum tamen eo die Muhammedes ab
hostibus graviter vulneratus sit ac fugatus; melius etiam Christiani,
qui solennia festa colunt eodem die, quo Christus a morte dicitur
resurrexisse.
CURTIUS: Primordio nascentis ecclesiae Christiani die resurrectionis
jejunare consueverunt: die Paschae, inquit Tertullianus, quo publica
jejunii religio est, merito deponis osculum pacis; postea tamen eo die
jejunium vetitum est.
SALOMO: Si de generis humani libertate ac salute laetandum omnibus est,
profecto Christianis exultandum esset eo ipso die, quo libertatem
animorum ac salutem sibi partam confidunt. Sic enim divina lege
cavetur1, ut diem illum, quo primogenita omnium animantium caesa sunt
in universa Aegypto propter Israelitas, et eorum greges, festivis agri
paschalis epulis jucundissime coleremus, quoniam cladi superstites
durissima Aegyptiorum servitute liberati sumus. Nullum autem jejunium
nobis imperatur praeterquam die decimo mensis septimi, ad exsecrationem
et expiationem nefandi sceleris, quo majores nostri vitulum ad colendum
sibi conflassent. Illud autem jejunium auspicamur a vespera ad vesperam
consequentis, quo nec cibum nec potum capere, nec in cubilibus2 jacere,
nec ullum opus moliri, nec ullis negotiis implicari licet, sed
peccatorum poenitere, deinde corpore et vultu 243 terram contegente3
apud Deum misericordem de peccatis confiteri ac nos ipsos affligere
jubemur. Est enim vox Ebraica תענית (Thaanith) nihil aliud, quam
afflictio et moestitia. Praeter jejunium illud legitimum expiationis
indicta sunt jejunia viginti quinque, partim propter occasus illustrium
prophetarum Mosis, Aaronis, Josuae4, Samuelis, partim propter excidium
urbis et populi defectionem, quae in libello Tahamith explicantur. Non
desunt, qui Mosis et Eliae exemplo quadraginta diebus5 jejunant.
Sanctissimi totum vitae tempus, praeter Sabbatha et Novilunia solennia,
semel tantum interdiu cibantur, ut de Juditha legimus6.
1. Alibi: _cautum_. 2. Alibi: _cubili_. 3. Alibi: _conspiciente_. 4.
Addunt alii: _Mariae_. 5. Alibi: _dies_. 6. Judith 5.
CURTIUS: Origenes contra Celsum1 scribit, veteres Christianos quarta
sextaque die jejunia coluisse, sabbathis vero ac dominicis illud non
licuisse.