OCTAVIUS: Ismaëlitae dictum Empedoclis usurpare consueverunt, scilicet
a vitiis jejunandum, i.e. νηστεύσαι κακότητος, summa tamen religione
colunt jejunia Elmeidi, menstrua paschalia jejunia nec nisi post
occasum solis cibantur. Sunt tamen qui singulis mensibus tria jejunia
sibi indicunt, sub luna tredecim, quatuordecim, quindecim, quos ipsi
candidos vocant, quod his diebus luna, copioso lumine aucta, reddit
animantium corpora multum vegetiora et ad jejunium aptiora. Eadem fere
ciborum religio, quae Judaeis, nam utrique ab esu sanguinis et suillae
carnis sibi temperant, ut lex divina jubet.
FRIDERICUS: Multa multis religiosa sunt, quae aliis valde profana aut
impia aut superstitiosa judicantur. Nam Judaei et Ismaëlitae aeque ac
veteres pagani velato capite sacra faciunt, ut illa significant:
Purpureo velare comas adopertus amictu1.
Quin etiam religiosum erat flaminibus, aperto capite sub Dio versari;
ut Saturnus, quia velatus erat, nudo vertice colebatur, Christus1
tamen2 aperto capite precatur.
1. Virg. Aen. III. 405. 2. Alii: _Christiani ... precantur_. 3. Alibi:
_tantum_, vel: _autem_.
SALOMO: Sabaeorum quidem1 et Arabum foeminae nudatis corporibus choreas
agitabant, oriente sole, ut illi gratularentur, et qui sacra faciebant
Bahali Peori, impudenter pudenda revelabant, quo idolo nullum
detestabilius divina lege execratur, qua quidem lege pontifex
sacrificans caput velare jubetur2.