1. Alius: _eam aviditatem_.

CURTIUS: Antiqui ea Diis offerebant, quibus affluebant, ac potissimum

porrigebant molas, i.e., ut scribit Homerus, ex hordeo, sale et aqua

confectas, unde1 vox immolandi. Postea porcos caeterasque pecudes

sacrificare licuit, rarius aves. Accolae maritimi, nautae, piscatores

maximum quemque thynnum Neptuno mactabant, ut scribit Athenaeus, qui

mullum Dianae, cytharum Apollini, phocas Mercurio, apros Veneri,

pompilum2 Marti sacros fuisse scribit. Sed eo processit amentiae3

Caligula, ut sibi quasi Deo phasianos, rhinocerotas4 et pavones mactari

juberet.

1. Alibi: _quae_. 2. Piscem quemdam maritimum, quem alibi appellant

nautilum. Plinii hist. natur. 32, 54. 9, 20 et 47. 3. Alibi:

_dementiae_. 4. In codicibus: _phaerincopteros_.

TORALBA: Si praestantissimum immortali Deo quoque gratissimum, et quo

praestantius, eo gratius est donum. Profecto nihil piscium sacrificio

inter animantia1 gratius debet videri, si puritatem sive2 sanctitatem

animantis illius, seu morbis omnibus vacua corpora sive vitae

diuturnitatem spectes, qua caeteris longe praestare mihi videtur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 427 / 680 题