1. Alibi: _nisi_. 2. Alius: _Mystes_.

239 SENAMUS: Nunquam jucundius epulari soleo, quam jejuniorum diebus,

quibus exquisita fercula piscium nobis apponuntur ac poenitentia

scelerum vescimur cibis, quibus olim reges summa voluptate fruebantur

i.e. piscibus, cum nulla prope carnium fercula principum mensis

apponerentur, nisi quis forsan turdos aut lepusculos intulisset, aut

aprum grandiorem delicatissimis avibus1 plenum, quem equum Trojanum et

ἐχεδώρον2 appellabant3. Et certe Augustus Caligula, ut natalia ineunte

imperio magnifice celebraret, totum mare mediterraneum expiscari

jussit, ut piscium optimorum lactes in urbem inveherentur ac praecipue

mulli, rhombi, muraenae, siluri, qui mensis cum triumpho apponi

solebant.

1. Alius false: _civibus_, id quod sine sensu est. 2. Alii: ἀσχεδῶρον.

3. Athenaeus, l. V. deipnos.

OCTAVIUS: Sunt ista insanientis libidinis argumenta. Quae cum M. Cato

Censorinus multis ante saeculis prospiceret, eam civitatem1 diutius

stare posse negabat, in qua pisces bove carius emerentur. Nam veteres

gregibus et armentis epulas parabant, iis etiam sacra faciebant, nulla

enim fere piscium sacrificia reperiuntur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 426 / 680 题