1. Addit alius codex: _bruta_. 2. Alibi: i.e.

FRIDERICUS: Ego quidem pisces caeteris animantibus puriores esse duco,

tum quia in elemento purissimo vivunt, tum etiam quod maris puritate

sordes omnes non modo corporum, sed etiam animorum elui atque expiari

putantur. Sed quod vitam terrestribus diuturniorem aquatilia ducant,

vix est, ut mihi persuaderi possit, cum Elephantos centum annos supra

viginti vivere consuesse proditum sit de Juba rege, rerum naturalium

acerrimo venatore.

OCTAVIUS: Immo vero Apollonius Tyanaeus elephantum in India vidit, ut

est apud Philostratum1, qui ab Alexandro Magno ad sua 240 usque tempora

vitae trecentos annos superarat2. Quod Aristotelis opinioni quodammodo

congruit; is enim tradit, nullum animal homine vivacius esse post

elephantum.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 428 / 680 题