SALOMO: Demus illud, corpora corporum nullam penetrationem pati,
videmus tamen angelos veris corporibus assumtis, imo et sortilegos
transvectos saepius apparuisse ac disparuisse, saepe quoque aquis
subvectos nullis voraginibus immergi potuisse, ut judicibus omnibus
compertum est, eos tamen veris corporibus indutos constat. Ita quoque
Jesum verum corpus habuisse et cruciatus acerbissimos ipsiusque mortis
duritatem cum dolore pertulisse confitendum est. Sed illud me angit,
cur mortis et supplicii veniam tam ardenti supplicatione flagitaret is,
qui si Deus esset, nullo negotio a se impetrare potuisset?
CURTIUS: Ut omnes intelligerent, Christum non modo Deum verum, sed1
etiam hominem verum esse, nec utramque naturam in eo fuisse confusam.