OCTAVIUS: Celsus is, qui septem libros contra1 Christianos effudit2,
Christi resurrectionem plane similem dicebat resurrectioni Cleomedis
Astypalaei, quem ex Apollinis oraculo resurrexisse veteres scripserunt,
nec postea in sepuloro repertum. Idem Celsus3 valde absurdum sibi
videri scribit, quod unius meretricis testimonio resurrexisse credatur
is, qui pridie populis spectantibus in cruce mortuus erat.
1. Alibi: _adversus_. 2. Origenes l. 3 contra Celsum. 3. Orig. c.
Celsum. Lib. III.
FRIDERICUS: Celsum Epicureum fuisse constat; nulla autem est pietatis
nota melior, quam ab Epicureis irrideri.
SENAMUS: Si ex utero Christus conclusa vulva prodiit in lucem, ut omnes
Christiani fatentur, si adversariis illum lapidare cupientibus
disparuit, ut est apud Johannem capite octavo, si aedibus conclusis in
coetu discipulorum 235 visus est1 ac saepius hominum obtutum ut Gyges
effugit, si maria sicco pede calcavit, profecto spectrum fuisse aut
inane corpus habuisse fatendum est, quia verum corpus sive osseum sive
aëreum nullam penetrationem admittit.