1. Alibi: _verum_.

OCTAVIUS: Ismaëlitae constanter negant, Christum deitatem sibi

arrogavisse. _Nec rapinam_, inquit Paulus1, _arbitratus se esse

aequalem Deo._ Atque ejus rei sempiterna testimonia in evangeliis

exstare videmus. Cum enim quidam Christum compellaret his verbis2:

_Magister bone!_ Tum ille: _Cur me_, inquit, _dicis bonum, cum nemo

bonus sit nisi unus Deus?_ Hic non modo deitatem procul a se rejecit,

verum3 etiam peccatorem se confitetur. Item, cum rogaretur, cur se Dei

filium appellaret, reposuit illud4: _Nonne scriptum est: Ego dixi, Dii

estis et filii excelsi omnes?_ Item illud: _Vado ad patrem meum et ad

patrem vestrum._ Nec satis habuit, se cum caeteris hominibus eadem

originis societate conjugare, verum etiam cum caeteris Deum unum

agnoscere omnium communem, nec modo illud, sed etiam sui reditus causam

subjiciens. _Quia pater_, inquit5, _major me est._ Quo loco

Tertullianus contra Praxeam: Pater, inquit, alius est a filio quia

major. Item illud6: _Haec est vita aeterna, ut cognoscant, te unum Deum

verum et quem misisti, Jesum Christum._ Hic omnem omnino divinitatem

exuit, ut acutissimis7 quibusque8 theologis placet. Item9: _Qui in me

credit, non in me credit, sed in eum, qui misit me._ Item: _Pater, in

manus tuas commendo spiritum meum._ Item: _Pater, quia hoc

abscondidisti sapientibus_10. Paulus vero locis omnibus Christum

appellat dominum, sed a Dei appellatione semper segregans:

_Benedictus_, inquit,11 _Deus domini nostri Jesu Christi_, et cum de

236 Christo multa scripsisset ad Timotheum, subjicit haec verba

adversante particula12: _Regi autem seculorum immortali, invisibili,

soli Deo honor et gloria!_ Item: _Unus est dominus, unum baptisma, una

fides, unus Deus_13. Item appellat Christum imaginem Dei14, ut Moses

initio libri originum hominem ad imaginem Dei conditum scribit: res

autem ab imagine tota natura differt. Item15: _Deus autem pacis, qui

reduxit a mortuis dominum nostrum Jesum Christum._ Item16: _Gratia in

vobis17 augeatur per agnitionem Dei et Jesu domini nostri. Item18: Unus

est Deus, ex quo omnia, et unus Christus, per quem omnia._ Item19:

_Sciat omnis ecclesia, quod Christum hunc Jesum facit Deus._ Item: _Qui

custodiunt mandata Dei et fidem Jesu_20. Vox autem domini nihil aliud

Ebraeis quam doctorem21, paedagogum ac magistrum significat. Itaque

Lucianus22, Christianam religionem professus, Christum μέγαν σοφιστὴν

honoris causa vocat, ut Plato Protagoram.

1. Phil. II, 6. 2. Marc. X, 17. Lucae XVIII, 18. 3. Alibi: _veram_. 4.

Joh. 10, 34 sq. 5. Joh. 14, 28. 6. Joh. XVII, 3. 7. Calvinus; Cap. XX

Joh. 8. Alibi: _quibusdam_. 9. Joh. 12, 44. 10. Matth. 11, 27. 11. 2

Cor. 1, 3. 12. Timoth. 6, 15 sq. 13. Eph. 4, 5. 14. Col. 1, 15. 15. 1

Petri 1, 2. 16. 2 Petri 3, 18. 17. Alibi: _nobis_. 18. 1 Corinth. 8, 6.

19. Ephes. 3, 10. 20. Apocal. 14, 12. 21. רַב, רַבִּי, רַבוּנִי. 22. In

Peregrino.

CURTIUS: Quid mirum, si Lucianus Atheorum ter1 maximus Christo, quem

turpiter ac impie ejuraverat, deitatem eripere conatur? Qui autem

Christum a Paulo2 Dominum tantum, non etiam Deum, appellari ajunt,

illud opinor non legerunt: Ex Judaeis est Christus, quantum quidem ad

carnem, qui est in omnibus Deus laudandus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 418 / 680 题