OCTAVIUS: Ismaëlitae exauditum fuisse constanter affirmant ac Dei
bonitate hostium manibus ereptum, ex Alcorani Azora secunda, Simeonem
vero quendam cruci affixum. In qua sententia legimus Hilarium1,
Simeonem magum, Celsum, Marcionem, qui fatentur quidem cruci affixum,
nullos tamen pertulisse dolores. _Habuit Christus_, inquit Hilarius,
_ad patiendum corpus idoneum, sed non ad dolendum, ut telum, ignem et
aquam penetrans._ At neque Christiani, neque Ismaëlitae Christum
probant habuisse corpus ἀλλοειδὲς2 καὶ φανταστικὸν, neque enim verus
homo fuisset, si spectri corpus impatibile ei fuisset.
1. Lib. 1 et 10 de trinitate. Epiphan. contra haereses. 2. In codicibus
false: αὐγοειδές.
FREDERICUS: Illud quidem est Mahummedis teterrimi perniciosissimum
figmentum, scilicet Christum supplicio mortis ereptum, ne homines in
Christi veri Dei ac hominis morte salutari fiduciam ac spem
collocarent. Oporteret enim omnia omnium1 sanctorum scripta una littera
inducere. _Mortuus est_, inquit Paulus2, _propter scelera nostra et
resurrexit propter justificationem nostram._ Mortalem fuisse quis
ambigere potest, qui hominem fuisse fateatur? At enim resurgens verum
corpus recepit. Itaque tum apostolis se contuendum praebens, ut verum
corpus esse doceret: _Spiritus_, inquit3, _carnem et ossa non habet,
contrectate, videte loca clavorum et vulnerum cicatrices._