1. Alibi: _vere_.

CURTIUS: In eo tantum quaestio vertitur, an vero metu conflictaretur,

an omnino metu vacaret? Metu caruisse putant plerique. Sic enim

Paulus1: _Cum in diebus carnis suae precationes et supplicia omnes

funderet ad2 illum, qui a morte servare poterat, cum clamore_ 234

_valido et lacrymis, exauditus est a metu_. Sic enim illa verba; ἀπὸ

εὐλαβείας interpretantur3, ex Ebraica phrasi4 et praepositione מִן. Est

enim epistola hebraice primum scripta.

1. Ebr. V, 7 sq. 2. Alibi: _apud_. 3. Beza in cap. V ad Ebraeos. 4.

Alius: _voce_.

SALOMO: Certe cruciatum deprecabatur et mortem his verbis1: _Si fieri

potest, transeat a me calix iste_, i.e. cruciatus et mors ipsa

cruciatum secuta. Si est exauditus, sine cruciatu et morte supplicium

evasit, si dolorem sentit ac mortem, non est exauditus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 414 / 680 题