1. Cyrill. l. 9. Thess. cap. IV. 2. Luc. 2, 44. 3. Hebr. 13.

SALOMO: Fames, sitis, dolor, tristitia, metus, formido, consternatio,

quibus Christus conflictabatur, corpori et animae inferiori communia

sunt, quae tametsi aliena a sapienti a forti viro dicantur, humana

tamen esse1 233 fatemur, quia corporis contagionem quandam cum anima

inferiore significant. Sed scientia, prudentia, sapientia mentis solius

propria sunt, quae mens, si divinitati conjuncta fuit, nihil potuit

ignorare, tametsi affectiones humanas illi tribuunt, ejusmodi, ut

nullum nisi voluntarium fuerit perpessus, quod quidem si verum esset,

quorsum diceret: _Anima mea turbata est?_2 Cur item in horto supplicia

deprecanti sudores sanguinis aqua despersi3 diffluerent? cur in haec

verba prorumperet4: _Pater! si fieri potest?_ An illa Dei vox est? num

potius hominis dolore et desperatione fracti? Quid extrema illa

declamatio5: _Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?_ Nonne6

satis significant hominis abjectissimi vocem et alium a se Deum

confitentis?

1. Alibi: _ei_. 2. Matth. 26, 38 sqq. 3. Alibi: _respersi_. 4. Alibi:

_erumperet_. 5. Matth. 27, 46. 6. Alius: _Num_.

TORALBA: Cum Zeno Eleates et Anaxarchus1, variis uterque temporibus, in

mortario malleis ferreis tyrannorum jussu tunderentur, magno ac forti

animo dolores acerbissimos pertulerunt, atque etiam verborum2 majestate

crudelitates omnes aspernati superaverunt. Quis igitur Christum, quem

totius3 divinae sapientiae fontem appellant, tam abjecti et fracti

animi fuisse arbitratur?

1. Diog. Laertius in vitis philosophorum. 2. Alius addit:

_magnanimitate_. 3. Alibi: _toties_.

SALOMO: Memorabilis est historia septem fratrum Ebraeorum apud Josephum

περὶ αὐτοκράτορος λογιςμοῦ1, qui Antiochi crudelissimi tyranni jussu

laceratis artubus cum flammis torquerentur, ne porcorum esu contaminati

legem divinam violarent, non lacrymas, non suspiria ex intimo pectore

duxisse aut vultum mutasse feruntur, sed invictum animi robur adversus

omnia tormenta prae se tulisse.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 411 / 680 题