TORALBA: Fuit igitur in Christo metus futurae mortis necessarius, aut
non fuit metus, quia fingit metuere, qui volens metuit. Si non fuit
metu mortis perterritus, cum tanto ardore et impetu exclamaret, certe
metum simulavit, cum esset in ejus potestate, non metuere, non angi,
non dolere, non mori, non cruciari et simulatione quadam inanes illas
rogationes effudit, ut pater eum crudelissimo supplicio1 liberaret, cum
nihil pateretur.