FRIDERICUS: Haec ambiguitas bifariam dilui potest1, scilicet filium
nescivisse judicii diem, ut evulgaret: aliud enim est nescire negative,
aliud ignorare privative, ut scholasticis verbis utamur, vel quatenus
homo nescivit, non quatenus Deus. Quo pertinent illa2: _Proficiebat
aetate ac sapientia._ Item3 didicit per ea, quae passus est, quae ad
mentem humanam referuntur. Neque tamen Ambrosii sententia probatur, qua
secundum carnem scientia et sapientia impleri coepisse scribit.