1. Joh. 14, 26. 2. Alius: _eo_. 3. Alibi: _non voluisse_.

CORONAEUS: At in eo ipso Christi deitas elucet, qui tametsi apostolos

summa caritate complecteretur, eaque1 doceret, quae pro illorum captu

percipi poterant; arcana tamen diviniora ac sublimiora, nisi Deus illos

spiritu suo afflavisset, non magis intelligi2, quam colores sine luce

videri potuissent. Hoc igitur beneficium distulit post suam in coelum

ascensionem. Atque illud est, quod rex Salomo eleganti allegoria fingit

de amica interpellante Amasium, i.e. de mente sapientiae avidissima:

_Trahe me_, inquit3, _post te et curremus._ Ita Christus non obscure

aut ambigue, sed aperte dixit: _Nemo venit ad me, nisi pater traxerit

illum._4

1. Alius: _eosque_. 2. Alibi: _intelligere ... videre_. 3. Cant. 1, 3.

4. Joh. VI., 44.

SALOMO: Nisi evangelia magna vi distorqueantur, negari nou potest,

Christum multa ignorasse: _Diem_, inquit ille1, _et horam judicii, ne

angeli quidem sciunt, sed pater ipse solus_, ac propterea spiritum

Christi diviniorem coelitus evocandum fuisse. Si Jesus erat ipsissima

patris aeterni sapientia, qui fleri potuit, ut aliquid ignoraret, cum

ignorationem theologi ab originis sordibus ac peccatis derivari putent?

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 409 / 680 题