SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas
conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore
putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui
harmonias evangeliorum scripserunt1, non minus discrepant, quam voces
quatuor, quae harmoniam nullam efficerent2, nisi contrariae essent.
1. Calvinus et Gabriel a Puteo in TentamineA. Carolus Molinaeus. 2.
Alibi: _efficiunt_.
A. Tetrameno.
CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut
nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen
intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.
SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum1 nihil a se discrepant,
sed novis tabularum legibus2 ita repugnant, ut raro similia utriusque
loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo
cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus,
ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem
historiam bis 227 repetenti3. Nam Lucas4 Pauli comites attonitos ipsius
casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem
audientes: _Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris_5. Idem paulo
post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse
scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum6 conciliari potuerunt.
1. Alii: _Veteris quidem instrumenti tabulae_. 2. Alii: _Novi
Testamenti libris_. 3. Alibi: _in eadem historia bis repetita_. 4.
Actorum 9, 7. 22, 6. 5. Actor. 9, 5. 22, 8. 6. Alibi: _interpretes_.
CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum
autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut
scriptorum1 incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum
alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis
oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere
diceret, ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde2 mos
mactandorum hominum apud Graecos dicitur inolevisse.