1. Alibi: _possit_.

224 CORONAEUS: Si evangelica testimonia rejicitis, perinde est, ut si

principia scientiarum negaretis, sine quibus ne geometris quidem ulla

demonstratio constabit.

OCTAVIUS: Principia scientiarum seu postulata omnibus omnium sensibus

patent et animis imperitorum perspicua sunt; sed haec, quae contra

naturam fiunt, quibusnam principiis niti possunt?1 quanquam

evangeliorum scriptores tot ac tam multis locis a se ipsis dissident2,

ut infinitum sit, ea persequi. At quod verum sit, plus uno esse non

potest, caetera igitur falsa sunt. Sic enim Augustinus: Si scriptura,

inquit, non continet ineffabilem veritatem et aliqua sui parte falsa

reperitur, non est in ea certa3 fides, ut ei credatur, sed propter

falsitatem una sui parte compertam tota suspecta habetur. Quum etiam in

rebus ac rationibus hominum inter homines distrahendis, tabula4, quae

una sui parte falsum continet, omnino rejicitur.

1. Alibi: _possint_. 2. Alius: _dissentiant_. 3. Alibi: _certe_. 4.

Alius: _tabulae ... continent ... rejiciuntur_.

CURTIUS: Tantum abest, ut scriptores evangelici1 dissideant inter se,

ut ex ipsorum concordia sacrae scripturae veritas eruatur. Si quaeris,

inquit Ambrosius, quid Matthaeus scripserit? id quod Lucas, Marcus,

Johannes. Quid Lucas? id quod Marcus, Johannes, Matthaeus. Quid Marcus?

id quod Johannes, Matthaeus, Lucas. Quid Johannes? id quod Marcus,

Matthaeus, Lucas, ut nullus tam sui similis sit, quam omnes omnium. Si

quid est, inquit Augustinus2 quod repugnare videatur, nihil aliud, quam

mendosum codicem, vel interpretem non satis assecutum, vel quod

scriptum est, non percipi judico3. Idem Chrysostomi judicium de sacris

scripturis fuisse videmus. Sed quemadmodum dementes putant, et solem

geminum et triplices se ostendere Thebas, et imperiti rectos coelestium

orbium cursus errare arbitrantur, cum tamen ipsi densissima caligine

obruantur, sic quoque accidit iis, qui a recta via deflexerunt, ut4

alios aestiment errare.

1. Alii: _scripta evangelica_, vel: _scripturae evangelicae_. 2. Ep. 9

ad Hieron. hom. 1 in Genes. 3. Alibi: _judicio_. 4. Alibi: _alios

existiment aberrare_.

OCTAVIUS: Quaenam evangeliorum et novarum tabularum tanta esse potest

convenientia, quantam esse existimas? Cum Julianus imperator, si qui

transfuga usurpatur1, nullum majus ad refellendos Christianos

argumentum haberet, quam quod doceret, libros eorum plenos esse τῶν

ἀντικειμένων, quam reprehensionem ut effugerent Christiani,

decreverunt2 evangelia quatuor tantum probare, caetera omnia repudiare.

Nam ex libro, qui inscribitur orthodoxographia et ex ipsius Originis,

Epiphanii, Hieronymi, Ambrosii auctoritate colligimus, quindecim

evangelia sacra, scilicet evangelium secundum Marcum, secundum Paulum,

secundum Basilidem, secundum Matthaeum, secundum Bartholomaeum,

secundum Lucam, secundum Thomam, secundum

225 Nicodemum, secundum Johannem, secundum Matthiam, secundum

Cerinthum, secundum Hebraeos, secundum Aegyptios, secundum Nazaraeos,

secundum omnes apostolos. Idem acta S. Andreae3. Si tot evangelia vera

exstitissent, minime rejicienda fuerunt; sin falsa aut inter se

discrepantia, quaenam fides his aut illis habeatur? cum omnes hos4

autores inter divinos, praeter Cerinthum et Basilidem, relatos videamus

a Christianis? Si mendacii et impietatis convicti, cur pro divis

coluntur5? Si veraces ac sancti, cur eorum scripta ut falsa6

rejiciuntur?

1. Alius: _appellatur_. 2. Apud Cyrillum libro contra Galilaeos. 3.

Apud Epiphanium in l. contra haereticos. 4. Alibi: _hi_. 5. Alibi:

_colunt_. 6. Desunt alibi haec duo verba.

SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus,

quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se

discreparent, Calipha quidam1 pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe

Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum,

quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi

concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod

Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi

posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in

lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab

exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem

arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint

pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam

filium Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur

Elgah, sententias octoginta2 de Alcorano vero detraxisse, ac totidem

subjecit. Primus autem ordine3 Homari successor recollegit ac distinxit

Alcorani4 Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione dici

coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae primum

auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum

asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri

typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate

executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe

excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus

sit; ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis

foedere conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam

infinitis erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec

tamen aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu

truncata.

1. Alibi: _quidam_. 2. Alius: _octingenta quinque_. 3. Alibi:

_ordinis_. 4. Alius: _Alcoranum in_.

FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non

tantum ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed

merae fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox

arabica Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud

Agarenos?

OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus 226 dici

debeat, quod1 ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus

scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent,

ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon,

Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum

tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam

facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur.

Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus

et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini,

Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis2, Pherecydis,

Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac

potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses3 unus ex omnibus

legislatoribus oratione numeris soluta4 scripserit, ne rerum

gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia

carminibus usurpavit.

1. Alibi: _qui_. 2. Alibi: _Xenophanis_. 3. Deuter. 33. Exod. 14.

Psalm. 90, qui est Mosis. 4. Alibi: _orationem numeris solutis_.

CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent,

liceat1 Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine

complecti, ne sibi contrarius unquam2 esse possit, evangelica vero et

rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno,

sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et

eadem evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios,

secundum Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri

oportuit, secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos

exstarent, ut veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae

semper fuit, evangelistarum congruentia perciperetur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 398 / 680 题