SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac
sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque
adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac
discipulorum scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat,
pontifices catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis1
depravari, ut2 Tertullianus3 acerbe quaestus est: Arianos contra
praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam
Origenes4 Marci evangelium erroris5 coarguere non dubitavit; Origenem
autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit; ac
Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem jactare
solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore fuisse
repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus, actiones
apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis quibusdam
exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem6 Tertullianus7 scribit.
1. Alii: _Arminianis_. 2. Alibi: _et_. 3. De praescript. 4. Contra
Celsum. 5. Deest in alio codice. 6. Alibi: _idem_. 7. In libro de
praescript.
OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus
repudiant, ut a Christianorum veterum1 sectis plane corruptum. Tametsi
multa peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in
templo caesum dixit Christus2, qui tamen caesus non est, sed Zacharias
filius Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit
Zachariam prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae,
filius Iddo appellatur, Haggaei prophetae aequalis3, qui cum Zorobabele
postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari
coeperat4. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias5.
Hic theologi 228 conflictantur inter se, ut ea concilient, quae
conciliari non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi
proxime abfuit, Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit.
Epiphanius Clementem reprehendit ac duos annos concionatum testatur.
Juniores annos quinque ex evangelicis scriptis enumerant6 a baptismo
usque7 ad ejus supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo
passum arbitrantur, alii quadragesimo, quos refellit Augustinus.
Quaecunque autem de coena scripta sunt ab evangelistis, ruinam
minantur, quoniam evangelistae omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse
Christum feria sexta hora nona, coenam vero paschalem ab eo factam
feria septima incipiente, post solis occasum, ut semper fieri
consueverat. Ut omittam, capitale fuisse, vetantibus legislatoribus8,
aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam paschalem Christum non
fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto ante solis ortum
comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit. Nihilominus tamen
in illo coenae instituendae ritu Christiani summam suae religionis ac
salutis contineri putant. Item tradunt, Christum primo sabbathorum
resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes in sepulcro
jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a singulis, sed
etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret Paulus
Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse
scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in
ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum
testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis
refutatur a recentioribus9, qui agnum paschalem fecisse10 dicunt eo
ipso die, quo cruci affixus11 est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis,
Luna 14. d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus,
anno 4. Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit,
Lucidus feria 6 Aprilis.
1. Alius: _veteribus_. 2. Matth. 23, 35. 3. Alius: _filium Barachiae
filii Jojadae appellant, Haggaei prophetae aequalem_. 4. Zach. 1, 1. 7.
Esrae 5, 1. 6, 14. 5. Errat autor et sine dubio scribere voluit:
_Esdra_ (Esdrae 8, 17). 6. Alibi: _emunxerunt_. 7. Deest _usque_ alibi.
8. Alius: _sacratis legibus_. Matth. 26. Marc. 14. Luc. 22. Exod. 12.
Lev. 13. Num. 25. 9. Jos. Scaliger l. 6 de emend. temporum. 10. Alibi:
_edisse_. 11. Alius: _crucifixus_.
FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose
consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique
comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil
dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta
sint, nihil ad salutem.
OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam
modo excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse
gravius potest1, non video: _Tres sunt_, inquit2, _in coelo, qui
testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres
unum sunt._ Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes
gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis
Hierosolymorum3 antiquissimi auctoritate.