223 OCTAVIUS: Illud, opinor1, omnibus mathematicis ἀδύνατον videri
necesse est, ut stella unius stabuli tecto verticalis sit, sed tractum
plurimorum oppidorum ac regionum continere oportet, quia negant omnes
theologi Christiani fuisse cometam, sed ἀστέρα i.e. stellam fuisse
asserunt. Quanquam ne cometes quidem, qui spatio2 immenso abesse a
coelo stellato, uni civitati, quantacunque sit, verticalis esse possit,
quin latissimis quoque regionum verticibus immineat.