1. Alibi: _arbitror_. 2. Addit alius: _aëris_.

SALOMO1: Quomodo fieri potuit2, ut novam stellam Deus condiderit, cum

ab omni opere, post hujus mundi fabricam, conquievisse dicatur? Quasi

vero angelorum obsequiis ad reges ducendos caruisset3, aut stellam ad

iter demonstrandum interdiu inutilem minimeque idoneam ac paulo momento

interituram condidisset.

1. Addit alius: _Sed_. 2. Alius: _qui fieri potest_. 3. Ut Tobiam et

Habacuc per angelos deduxit.

FRIDERICUS: Tametsi Deus populum per deserta loca deduceret,

nihilominus igneam columnam creavit, quae populo semper dux itineris

praeiret.

CURTIUS: Magos eo pervenisse, planum fit ex eo, quod Herodes regem

futurum metuens ex stirpe Davidis, infantes conquiri ac mactari

mandavit1. Cum autem caedes impuberum postularetur, omnes senatores

stirpis regiae ac reliquos praeter2 Semeam interfecit3. Itaque

Josephus, ut Lucas4 scribit, in somniis admonitus puellum in Aegyptum

traduxit, ut illud ex oraculo veteri conveniret5: _Ex Aegypto vocavi

filium meum._

1. Alii: _mandaverit_. 2. Alibi: _propter_. 3. Josephus de bello jud.

l. IV. 4. Errat autor; scribit enim hoc Matthaeus 2, 12. 5. Oseae 11, 1

(Matth. 2, 15).

SALOMO: Oseas propheta hoc loco non futura denunciat, sed res duorum

annorum millibus ante gestas, quam Christus nasceretur, scilicet

Israëlem ad avitas majorum sedes Deum arcessere voluisse. Sic enim

appellatur in sacris litteris: _Primogenitus filius meus Israel_1.

Quanquam absurdum est, ut praenotionem sequatur res futura, quia

praedictum sit, sed prospicitur ac praedicitur2, quia futurum est, ut

Julianus Augustus Galilaeis ac Celsus Christianis saepissime

objecerunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 395 / 680 题